Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-534 -- diebus Noe — inquit
— ita erit aduentus Filii hominis. Sicut eium
(erant*add.) in diebus ante diluuium comedentes et
bibentes, nubentes et nuptui tradentes usque ad eum diem, quo intrauit
Noe in arcam, et non cognouerunt, donec uenit diluuium et tulit omnes,
ita erit et aduentus Filii hominis. O, miseri et sibimet infensi,
qui tanto periculo se expositos agnoscunt et tamen, tanquam nullum sit,
negligunt! Comedant, bibant, quantum possunt, gulę uentrique indulgeant,
nubant, nubantur aut etiam, ut faciunt, illicitis libidinibus incumbant!
Nunquam tantum haurire poterunt uoluptatis, ut non pro eo omnes mundi
labores, omnes miserias in uita pertulisse mallent, cum ad eas peruenerint
miserias, quarum finis nullus est. Et, si tam nequiter uiuant, tempus, quo
iudicandi sint, nescientes, fortasse cras aut perendie futurum, quanto
nequius uiuerent, si ad multorum annorum spacium id prorogatum scirent?
Vtiliter ergo diem hunc, de quo loquimur, occultum nobis esse Dominus
uoluit. Diceret enim quispiam: Hinc ad annos quinquaginta iudicandus sum;
cur non interim ocio deliciisque me oblectem iocis risibusque, lusibus
uacem, gaudiis pręsentibus non fruar, si tantum temporis ad poenitendum mihi
restat? Itaque, dum uitę spacia secum computaret, cupidinibus frena
permitteret. Quamobrem hunc secundi aduentus Domini diem ne prophetę quidem
deffinire potuerunt, cum cętera omnia deffinissent. Et erit — inquit
Zacharias — dies una, quę nota est Domino. Addens quę nota est
Domino significauit aliis notam non esse. Danieli quoque de hoc
quęrenti responsum est: Vade,*corr. ex Vide Daniel,
quia clausi sunt signatique sermones usque ad pręfinitum tempus.
Cęterum, quanuis ignoretur, quando pręfinitum sit, longe tamen esse non
potest. Nam in Apocalypsi scriptum est: Ecce uenio cito, et merces mea
mecum, reddere unicuique secundum opera sua. Et ante Apocalypsim
Esaias: Vlulate — inquit — quia prope est dies Domini, quia
uastitas a Domino ueniet. Et iterum: Hęc dicit Dominus: Custodite
iudicium
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|