Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-536 -- conterimus, tanquam ea
ignauiter transacta repuerascere liceat et non eo concedere necesse sit, ubi
et omnis labor irritus est et omnis dolor perennis? Ecce uenio sicut fur
— inquit Dominus. Beatus, qui uigilat et custodit uestimenta sua,
ne nudus ambulet et uideant turpitudinem eius. Vestimenta sua
custodit, qui gratiam in baptismo acceptam integram illibatamque conseruat.
Qui uero eam uitiis deturpauerit et sic Sponsi cęlestis thalamum intrare
pręsumpserit, nonne audiet: Amice, quomodo huc intrasti non habens uestem
nuptialem? Nonne ligatis manibus et pedibus proiicietur in tenebras
exteriores? Ibi erit fletus et stridor dentium. Ibi erit ignis, qui nunquam
extinguetur, uermis, qui nunquam morietur. Illi autem, qui uestem hanc uel,
sicuti accepit, ita et custodierit impollutam uel postea maculatam
poenitentię lachrymis eluere et, antequam dies iste incertus ueniat, mundam
puramque reddere curauerit, nonne dicetur: Euge, serue bone et fidelis,
quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam. Intra in
gaudium Domini tui!Gaudium perpetuum, gaudium plenum, gaudium, quo
maius aut melius neque desyderari neque cogitari potest. Profecto, si quem
talia et ad bene agendum non mouent et ad male non deterrent, stupidior est
terra — nam et ipsa contremiscet, durior est saxis — nam et ea liquescent,
asperior est montibus — nam et ii sicut cera fluent, tumidior est cęlo — nam
et illud plicabitur ut liber. Adueniet, adueniet dies Domini ut fur et
tanquam laqueus implicabit omnes, qui sedent super terram, hoc est, qui
terrenarum rerum curis inherent, ut ad contemplanda cęlestia nunquam inde
diuertant. Hi humanitatem omnem penitus exuentes et pecudum amplexi naturam,
quocunque appetitus fert, eo uadunt, non quo ratio suadet. Facti sunt sicut
equus et mulus, in quibus non est intellectus. Cum bestiis et feris
habitatio eorum est, et ex hominibus abiecti cum Nabuchodonosor foenum ut
bos comedunt. Vtinam et cum Nabuchodonosor tandem aliquando resipiscerent
atque ad se redirent oculosque a terra sublatos in cęlum errigerent et non
cum pharaone obdurati ac semper in omne nefas procliui pręcipitesque
mergerentur in profundum.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|