Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-343 --

quidem timet, inquit, qui paratus est mori. Tunc illi stupentes tantam in tam tenera ętate constantiam atque in Deum fidem pariterque noctis errorem reuoluentes extemplo animos demittunt, propositum mutant, crimen confitentur. Et quem uel terrere uel spoliare uenerant eidem ueniam poscentes supplicant, et impetrata reuerenter discedunt.

Idem sanctus ad Siciliam nauigio applicans cum discipulo suo Gazano nec aliud habens, quod pro mercede uectori daret, Euangelium manu sua exaratum coepit offerre. Sed qui accipere rogabatur, cum nihil eos habere cerneret pręter codicem illum et ea, quibus tecti erant, oblatum recusauit neque deinde quicquam exigere uoluit, et inopiam eorum miseratus omni debito solutos dimisit. O et periculorum uictrix paupertas et libera pensionum, inter rapacissimos latrones securitatem, inter mercenarios nautas inuenisti tibi remissionem! Hi operam gratis pręstiterunt, illi terrere non potuerunt offendere noluerunt. Cui unquam locupletum hoc contigisset, qui, quocunque sese uerterint, neque inuidia neque insidiis carere possunt. Et dum omnia metuunt quantum diuitiis, tantum animi solicitudinibus abundant.

At uero Hilarioni pauperculo, tametsi pene nihi: esset, cum tamen nihil appeteret, nihil deerat. In secretiori Sicilię angulo manens succisiuis temporibus ligna colligebat, ut uenditis uitam sustentaret ac demum mereretur audire: Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Detestabatur autem monachos, qui infidelitatem quandam prę se ferre uidebantur uictui prouidentes in futurum et curam habentes sumptuum aut indumentorum aut cęterarum huiusmodi rerum, quę non magni momenti sunt. Quas quicquam ex his deesse possit Deo seruientibus, cum nequam seculo seruientibus non desit!

Quendam ergo de fratribus cum percepisset hortuli fructus intentius custodire et habere aliquantulum nummorum, a consuetudine sua submouit ac repulit. Ille

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.