Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-565 -- pedibus suis, et composito gradu incedebant, decaluabit
Dominus uerticem filiarum Syon, et Dominus crinem earum nudabit. In die
illa auferet Dominus ornamentum cal cia mentorum, et lunulas, et
torques, et monilia, et armillas, et mytras, et discriminalia, et
periscelidas, * et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et anulos, et
gemmas in fronte pendentes, et mutatoria, et paliola, et linteamina, et
acus, et specula, et syndones, et uittas, et teristra. Et erit pro suaui
odore foetor, et pro zona funiculus, et pro crispanti crine caluitium,
et pro fascia pectorali cilicium. In illos quoque, quos luxuria
uoluptasque corrumpit, exclamabit dicens: Vę, qui consurgitis mane ad
ebrietatem sectandam et potandum usque ad uesperam, ut uino ęstuetis!
Cythara, et lyra, et tympanum, et tibia, et uinum in conuiuiis uestris;
et opus Domini non respicitis nec opera manuum eius consyderatis. De
tyrannis autem, qui iniustis exactionibus plebem uexant, inquiet: Vę, qui
condunt leges iniquas, et scribentes iniustitiam scipserunt, ut
opprimerent in iudicio pauperes et uim facerent causę humilium populi
mei, ut essent uiduę preda eorum et pupillos diriperent! Quid facietis
in die uisitationis et calamitatis de longe uenientis? Ad cuius
confugietis auxilium? Et ubi relinquetis gloriam uestram, ne incuruemini
sub uinculo et cum interfectis cadatis ? De superbis dicet:
Dominus exercituum cogitauit hoc, ut detraheret superbiam omnis
glorię et ad ignominiam deduceret uniuersos inclytos terrę. Notabit
etiam illos, qui aliena ui occupant et contemptui proximos habent. Vę —
inquiet — qui predaris! Nonne et ipse predaberis? Et qui spernis, nonne
et ipse sperneris. Cum consummaueris depredationem, depredaberis; cum
fatigatus desieris contemnere, contemneris. Tum etiam in
mathematicos, qui ex syderum motu futura temere iudicant, sic sententiam
dicet: Augures cęli, qui contemplabuntur sydera et supputabunt menses, ut
ex eis annunciarent futura, ecce facti sunt quasi stipula, ignis
combussit eos. Non liberabunt animam suam de manu flammę .
*corr. ex perichelides
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|