Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-580 -- inter
immunda censentur, homines peccatores designat flagitiorumque immunditia
pollutos. Postea infert: Et erit cubile draconum, et pascua struthionum.
Et occurrent demonia, onocentaurus et pilosus clamabit alter ad alterum.
Ibi cubauit lamia et inuenit sibi requiem. Ibi habuit foueam ericius, et
nutriuit catulos, et circumfodit, et fouit in umbra eius. Illuc
congregati sunt milui, alter ad alterum. Miluus quoque ex immundis
est. Draco uero diabolus est, ut in his etiam bestiarum uocabulis peccatores
et simul improbos spiritus intelligamus. Quod autem ait: Inuenit sibi
requiem, non requiem significat, qua finitur labor, quia ibi nulla
laboris quies est, sed quia sedes domiciliumque non mutatur. Semper enim in
tenebris, et in igne, et in foetore, et in tumultu, et in luctu, et in
omnibus miseriis poenisque permanebunt. Vnde concludens propheta dicit:
Vsque in ęternum possidebunt eam; in generationem*corr. ex
generatione et generationem habitabunt in ea.
Tale ergo erit damnatorum cum diabolo habitaculum, talis carcer. In quo
tenebrę, multo quidem illis tenebris, quibus in Aegypto pharao flagellatus
est, tristiores. In quo ignis, non sicut noster consumens est, sed longe
quam noster grauius exurens, ut, qui in illo torquentur, uehementiorem morte
dolorem sentiant et mori non possint. In quo picis et sulphuris assidue
bullientis intolerabilis foetor fumique omni nausea grauius olentis nunquam
desinens exalatio. In quo etiam omnia perturbans procellarum spiritus, iuxta
illud: Ignis, sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
Spiritus tamen, non qui ardores ignis refrigeret, sed magis flammarum
impulsu sęuire cogat; ueluti siquis in nemoroso monte unam tantum arbusculam
incendat, mox flamma uentis agitata totum montem comprehendit lateque omnem
occupat siluam. Aut, si magnis parua conferenda sunt: ueluti cum faber
alterno follium flatu prunas in unum coactas exuscitat, scintillę crepitant,
flamma furit, ustrina refulget et sub prunis positum ferrum concepto
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|