Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 1-347 -- Igitur, quisquis ecclesiastici dispensatoris curam gerit, si
metu supplicii liber et spe pręmii securus esse desyderat, agnoscat se
pauperis Domini seruum et paupertatem, quam ille coluit, et ipse colat.
Pontificali dignitate fulges, non est, cur Christi uitam imitari non debeas,
qui Christi in terra uicem tenes. Non est, inquit, discipulus
super magistrum, nec seruus super dominum suum. Sufficit discipulo, ut
sit sicut magister eius, et seruo, sicut dominus eius. Attende
itaque, cuius magistri discipulus es, cuius domini seruus. Nempe illius,
quem etiam prophetę non nisi pauperem uenturum prędixerunt, ut est illud
Zacharię dicentis: Exulta satis, filia Syon, iubila, filia Hierusalem!
Ecce rex tuus ueniet tibi iustus et saluator; ipse pauper, et ascendens
super asinam et super pullum filium asinę. Tam autem pauper, tam
inops, tam egenus, ut (sicut euangelicę ueritatis testatur autoritas) non
habuerit, ubi reclinaret caput suum, non unde pro se et apostolo didragmam
solueret. Alieno usus est hospitio, alienis impensis sustentatus, aliena
syndone inuolutus, alieno conditus sepulchro. Denique suum habuit nihil,
cuius sunt omnia. Quęris, quare tam pauper uixerit in terra, qui tam diues
est in cęlo? Quare, nisi ut discas terrena contemnere et amare cęlestia? Hęc
apprehendi non possunt, nisi illa relinquantur. Hinc ipse ait: Vade,
quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo,
et ueni, sequere me! Qui ergo pauper non fuerit, Christum sequi non
poterit.
Primi quidem illum secuti sunt apostoli, qui et ipsi quam pauperes fuerint,
in principio capitis huius diximus euangelicę historię sequentes fidem. Id
si parum est, age modo, citentur etiam prophetarum uaticinia, ut utriusque
Scripturę collatis testimoniis nullus ambiguitati relinquatur locus. Esaias
propheta: Conculcabit, inquit, eam (hoc est Hierusalem) pes
pauperis, gressus egenorum. Rursus idem: Pauperes homines in
Sancto Israhel exultabunt ... Sanctificabunt Sanctum Iacob, et Deum
Israhel prędicabunt. Item Hieremias: Ecce ego
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|