Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-582 -- Denique, de quo dicitur: Non est super terram potestas,
quę comparetur ei, qui factus est, ut nullum timeret. Omne sublime
uidet, et ipse est rex super omnes filios superbię . Nemo me
poetarum commenta loqui putet; de ueritatis fonte haurimus, quę dicimus. Ibi
ista leguntur, ubi nefas est credere quicquam inesse fabulosum aut
mendaciter confictum, sed uel mysterio adumbratum uel ita, ut res habet,
positum.
Videbunt ergo et fabrum illum, de quo per Esaiam ait Dominus: Ecce ego
creaui fabrum sufflantem in igne prunas et pro ferentem uas in opus
suum, et ego creaui interfectorem ad disperdendum. De quibus Naum
propheta loquitur dicens: Clypeus fortium eius ignitus, uiri exercitus in
coccineis... aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
Et quorum sęuitiam Abacuch admirans ait: Omnes ad predam uenient,
facies eorum uentus urens; et congregabit quasi harenam captiuitatem. Et
ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt... Totum in
hamo subleuauit, traxit illud in sagena sua... et semper interficere
gentes non cessat. Aderunt ibi et ferę bestię a Daniele quondam
uisę: leęna expandens alas, ursus dentibus infrendens, ut comedat carnes
plurimas; pardus quoque cum quatuor alis et totidem capitibus; alia etiam
bestia dentes ferreos habens magnos et ungues ferreos, comedens atque
comminuens et reliqua pedibus conculcans; et alia, quę propheta se
conspexisse commemorat, supra modum monstrosa atque horrenda. Aderit et
ille, qui de cęlo cecidit in terram, cui data est clauis putei abyssi. De
quo puteo — ut in Apocalypsi scriptum est — ascendit fumus sicut fumus
fornacis magnę . Et de puteo — inquit — exierunt locustę in
terram, id est, demoniorum agmina in eos, qui terrena bona
beatitudinem putant. Et data est illis potestas, sicut habent potestatem
scorpiones terrę, et pręceptum est illis, ne lęderent foenum terrę,
id est, humiles, neque omne uiride, in quo scilicet fidei, spei
et charitatis uiget succus, neque omnem arborem, hoc est, eum, qui a
terra sese errigens cęlestia contemplatur et bonorum operum fructu
exhuberat. Sequitur: Nisi homines, qui non
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|