Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-584 -- in
quos iam sęuiendi ius accipient? Iob iustum Sathan, humani generis inimicus,
impetrata in eum potestate, opibus exuit, liberis orbauit, seruis priuauit,
hulcere percussit. Insuper quosdam, qui calamitatibus eius insultarent,
concitauit. Idem beatos apostolos ueluti triticum cribrare expetiuit.
Paulum, uas electum, colaphizauit. Antonium, Alexandrium abbatem, fustibus
commitigando tantum non exanimem reliquit. Machario bipennem manu uibrans
hostiliter minatus est. Hilarionem uariarum portentis uocum terrere agressus
est et eiusdem orantis dorso insiliens latera calcibus, ceruicem flagello
uerberare non timuit. Et eis parcet, qui sibi traditi erunt, quos igneis
uinctos catenis trahet secum in abyssum? Sed et ipse in igne cruciabitur.
Dolore ergo stimulatus, acrius ad inferendam homini iniuriam insurget.
Diximus de terrore, qui damnatis per lucem gehennalis ignis incutietur;
dicamus nunc de dolore. Sicuti enim monstrosas demonum species in lumine
illo atro caliginosoque concernendo formidabunt, ita eorum supplicia, quos
in uita charos habuerunt, intuendo magis tristabuntur. Frater fratri
commiserebitur, filiis parentes, parentibus filii, amicis amici. Dumque
inuicem quilibet nunc suo, nunc alieno malo dolent, duplicabitur omnibus
grauitas moeroris. Hinc sane diues ille sepultus in inferno multum de
fratribus, quos superstites reliquerat solicitus, mitti ad eos Lazarum
precabatur, ut ab ipso admoniti cauerent eo deuenire, ubi illorum afflictio
suę poenę additamentum foret. Audiuimus quosdam in furto deprehensos, cum
coram iudice constituti crimen negarent, patienter tormenta tulisse. Vbi
autem et filios in quęstionem adductos conspexissent, eorum ferre supplicium
nequiuisse atque continuo furtum confessos. Et, si necem ipsi subire
maluerunt quam liberis fidiculas intendi uidere, quali quantaque premerentur
tristitię acerbitate, si una secum in inferno illos ardere uidissent, et
flebiliter exclamare et ab iis, qui ope indigent, opem implorare? Puto, et
ipsi exclamassent obsecrantes, ut tota in se uerterentur incendia et illis
leuaretur poena. Aut si id effici non liceret, ut saltem procul ab
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|