Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-348 --

mittam piscatores multos, dicit Dominus, et piscabuntur eos. Sophonias quoque ait: Derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, et sperabunt in nomine Domini – dicit Dominus. Quę quidem omnia de ipsis Domini apostolis fuisse significata, expositorum nostrorum assertio consentit. Igitur, si Ecclesię Christianę fundatores atque ędificatores iam ab initio pauperes et egeni a Deo optimo maximo electi sunt, quid est, quod te pudeat pigeatue pauperem esse, qui operi illorum prępositus es minister et custos?

Respiciendum est, et quid uas electionis Paulus ea de re decernat, diligenter attendendum. Habentes, inquit, alimenta et quibus tegamur, his contenti simus. Nam qui uolunt diuites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desyderia multa inutilia et nociua, quę mergunt homines in interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est cupiditas.

Iccirco sanctissimi uiri habentes tantum, sine quibus hic uiui non potest, nihil pręterea quęsierunt et illi, quibus res erat, eis, quibus non erat, erogabant. Multa id genus exempla posuimus, cum de elemosinis tractaremus, et nunc repetere superuacaneum est. Ioannes tamen, Alexandrinus patriarcha (a quo pauperes dominos diximus appellatos) non est silentio prętermittendus. Cum enim ex hac uita migraret, haud parum lętatus esse dicitur, dum gratias Deo ageret, quod morienti sibi nihil superesset pręter unum nummum, sed et hunc statim indigenti dari pręcepisse. Annuum quippe illi patriarchatus uectigal annuę in egenos elemosinę erant, nihil sibi reseruanti pręter Christum. Neque enim quicquam aliud suum esse aiebat, asserens ideo sacerdotibus neque possessionem neque partem neque hęreditatem inter reliquas tribus datam, quoniam pars et hęreditas et possessio eorum esset Dominus. Vę ergo uobis (ut Amos propheta ait) qui opulenti estis in Syon, et confiditis in monte Samarię, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice domum Israhel! Talibus et per Ezechielem comminatur Dominus dicens: Vę

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.