Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-595 -- Gothi Italiam uastabant,
Reparatus Romanus, improbus magis quam ignobilis uir, dum defunctus
plangeretur, reuixit et: »Mittite — inquit — ad ecclesiam Laurentii martyris
sciscitatum, quid Tiburtius presbyter agat. Vidi enim eum rogo impositum
acriter torreri. Vidi et alium rogum, qui flammę mucrone cęlum lambere
uidebatur. De flamma quoque uocem erumpentem audiui, quę indicaret, quis
ille esset, cui poena parabatur. His enarratis repente obmutuit, non sydere,
sed morte percussus, atque iterum illuc, unde redierat, abiit. Tiburtius
etiam infelicem animam tunc exalasse compertus est. De quo hominum quoque
pręiudicium factum fuerat nemine non uitam illius detestante. Cum enim
presbyter esset, nihil presbyteri habebat pręter figuram ac nomen. Reparato
autem alios admonendi, non sui a perditione liberandi copia data erat, Deo
per illum cęteris consulente, ut cauerent eorum uitia imitari, quos ad
gehennam damnatos satis certo indicio cognouissent.
In Valerię prouincię regione fuisse curialis quidam perhibetur. Qui cum in
uigilia Paschę filiam cuiusdam sibi amicissimi iam adultam ad baptismum
tenuisset, contracta spiritali necessitudine eam illo die secum manere
petiit. Concessam laute atque opipare accepit et quasi a se genitę amoris
signa ostendit, longe alium amorem cęlans in corde. Nocte enim superueniente
misellam nihil tale timentem inuadens uitiauit. Cęterum, cum illuxisset,
tanti sceleris conscius ad ecclesiam procedere uerebatur. Ne tamen de se
suspitionem generaret, si tam solenni festo missę non interesset perrexit
non cum modico diuinę uindictę timore. Sed diei illius impunitas reliquorum
securitatem suppeditauit. Quasi uero malorum obliuiscatur Deus, si non ita
cito castiget! Die igitur septimo post commissum flagitium, cum sanus
ambularet, repente concidit mortuus. Cumque sepelissent eum, flamma de
tumulo erumpens ardere non desiit, donec cadauer simul cum conditorio
consumpsit. Hinc coniectare libet, quanto uehementius anima eius uiuens ac
sentiens torqueatur in inferno, cuius exanime et insensibile corpus comburi
dignum fuit in sepulchro.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|