Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-609 -- inde
terra concipit, inde animantibus alimenta suppeditat. Multo ergo nobilior
locus, unde talia donantur, quam hic, qui recipit donata. Hic certe sine
illius munificentia ac liberalitate stare non posset. Ille uero nulla huius
ope indiget neque quicquam pro quotidiana beneficia repetit, sed etiam multa
bona largiendo ad plura possidenda sursum nos inuitat seque nobis ultro
offert. Et, si per uiam, quę ad illum ducit, contenderimus, bonis eius
perfruemur. Cuius quidem pulchritudinem Propheta admiratus dicebat:
Domine, dilexi decorem domus tuę et locum habitationis glorię tuę .
Et: Quam dilecta tabernacula tua, Domine, Deus uirtutum! Concupiscit
et deficit anima mea in atria Domini. Et: Beati, qui habitant in
domo tua, Domine ! In secula seculorum laudabunt te. Postremo, si
loca ipsa ex iis, qui in iis manent, consyderauerimus — debet enim domus
forma habitatoris personę dignitatique respondere — omnis terrę pulchritudo
cęlestis machinę pulchritudini collata deformitas erit. Hic mortalium
habitatio est, illic etiam angelorum, etiam Dei. Superni ergo cęlestisque
habitaculi elegans et ineffabilis decor, et nulli comparanda structura, et
omnibus lignis, omnibus gemmis, omnibus metallis magis excellens materia
pars magna gaudii lętitięque beatorum erit.
Sed profecto magis etiam gaudebunt sua inter se societate sanctorumque
angelorum. Electus gloriosusque conuentus immensam singulis pariet animi
uoluptatem. Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini, testimonium
Israhel, ad confitendum nomini Domini. Illic sunt primi parentes
nostri, illic patriarchę, illic prophetę, sacerdotes, duces, iudices, reges
reliquique Veteris legis obseruatores, non per Legem, sed per gratiam, quę
successit Legi beatitudinem adepti, quia Lex per Moysen data est, gratia et
ueritas per Iesum Christum facta est. Illic itaque cum Christo et apostoli
eius sunt, et pontifices, et presbyteri, et diaconi, et monachi, et
anachoretę, et martyres, et uirgines, et uiduę, et omnes Christi serui
omnesque fideles, qui fidem synceram, spem firmam, charitatem ueram in fine
non deseruere. Hi omnes, tam ueteres quam noui, quoniam
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|