Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-619 -- sempiterna. Cuius muri ex lapide precioso, ipsa
aurum mundum, templum eius Deus omnipotens et Agnus. Claritas Dei illuminat
illam, et lucerna eius est Agnus. Non intrabit in eam aliquid
coinquinatum aut abominationem fadens et mendacium. Vidit
fluuium aquę uiuę procedentem de sede Dei et Agni, de quo in Psalmo dicitur:
Fluminis impetus lętificat ciuitatem Dei. Vidit lignum uitę
reddens fructum et folia ad sanitatem eorum, qui seruient Deo et faciem eius
intuebuntur et nomen eius frontibus incriptum gerent. Non egebunt —
inquit — lumine lucernę neque lumine solis, quoniam Dominus Deus
illuminabit illos, et regnabunt in secula seculorum. Quam pręclare
apostolus reuelatam sibi supernę glorię descripsit dignitatem! Audimus
quidem uerba consyderamusque mysteria et miramur. Sed ubi sunt, quęso, illa
ineffabilia? Profecto, si omnium insuper hominum linguę hac de re sola
quotidie loquantur, semper bonum illud residuum erit, quod dici non potest
quodque omnem exuperat fandi pariter et scribendi facultatem.
Idem apostolus, iam fere centenarius senex, cum supremus uitę dies urgeret,
sepulturam sibi parari iussit, quam, dum palam intrat, ingenti lumine
diuinitus operitur. Lux recessit, sed ipse non comparuit. Locus, in quo se
animam redditurus collocauerat, manna adhuc scaturire cernitur. Illum itaque
cum corpore ad cęlum assumptum credimus, tum quia nusquam terrarum reliquię
eius ostenduntur, tum etiam quia non incongrue assumptus uidetur. Nam
quemadmodum Beata Virgo carae et spiritu sanctificata post Filium, quem
genuit, supra cęlum ascendit, sic decuit, ut etiam iste adoptiuus filius
carne et spiritu sanctificatus sanctam sequeretur matrem et integer eo
perueniret, quo ipsa, cui commendatus fuerat, integra abiit. En, quanto
largior Noui quam Veteris Testamenti gratia! Tulit Deus cum corpore Enoch,
tulit Heliam, sed ut differret mortem eorum, non ut auferret. Ioannes uero
ita sublatus est, ut amplius mori non posset. Illi futuram in fine corporum
resurrectionem expectant, hic multo ante pręuenit, prius resurgens quam
esset sepultus, prius cęlum
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|