Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 3-635 -- et tandem die, qui prędictus fuerat, imminente
eadem uisione iterum consolata quasi uocanti se respondere coepit: »Venio,
Domina, uenio!« Sub his uerbis efflauit spiritum, ipsam cęli Reginam
uirginesque eius ad cęlum pręeuntes tam exultanter secuta quam feliciter.
Neque enim de beatitudinis possessione mox capienda dubitabat, cuius
pollicitationem ex ore ipsius, cui concessum est, ut dare possit, acceperat.
His et huiuscemodi exemplis, ut ante diximus, edocemur, quanta sit illa
inuisibilis et incomprehensibilis nobis sanctorum felicitas, cum tam mira
sunt, quę de ipsis mortales oculi uidere potuerunt. Gaudeamus igitur, quia
maius est bonum illud quam ut quis, donec carnis huius pondere premitur, aut
cernere possit aut dicere aut etiam cogitare. Gaudeamus, inquam, quia tam
ingens immensumque bonum promissum est nobis ab ipso, qui Veritas est, ab
ipso, qui neminem fallit et in cuius ore non est inuentus dolus neque
mendacium. Erimus ineffabilis beatitatis perpetui possessores, modo breuis
uitę huius cursum post illum, qui Via est, dirigamus, post illum, qui Lux
est pietatis iustitięque, passibus ambulemus! Hic magister noster, hic dux,
hic Dominus, hic omnium sequentium se Saluator est. Quomodo autem eum sequi
oporteat, et ipse docuit et sanctorum suorum egregia pręclaraque exempla,
quibus totum opus istud contextum est, satis nos abunde instruxerunt. Horum
itaque, dum licet, dum res tempusque suppetit, uestigiis insistamus, ut, ubi
illi sunt, et ipsi simus. Non declinemus neque ad dexteram neque ad
sinistram, non pes titubet, non mens uacillet! Constanti fide, spe firma,
forti magnoque animo uiam salutis ingrediamur! Modicum laborabimus, multum
metemus. Accipiemus enim, sicuti scriptum est, regnum decoris et diadema
speciei de manu Domini, Dei nostri. Ipse dextera sua teget nos et in brachio
sancto suo defendet nos. Ipse ponet consolationem lugentibus Syon, dabit
coronam pro cinere, oleum gaudii pro luctu, pallium laudis pro spiritu
moeroris. Ipse sustollet nos super altitudines terrę, in hęreditatem
inęstimabilium diuitiarum regnique cęlestis. Ibi erit — ut Esaias
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|