Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-358 --

regno, quod contempserat, cęleste et ęternum accepit, quod concupierat.

Quid mirum igitur, si et ipse aliquando uastę solitudinis, nunc paradisi incola Hieronymus, dum Heliodorum inuitat, sic demum illam laudibus efferat dicens: O desertum Christi uernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus, in Apocalypsi, ciuitas magni regis construitur! O eremus familiarius Deo gaudens! Quid agis, frater, in seculo, qui maior es mundo? Quandiu te tectorum umbrę premunt? Quandiu fumosarum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina corporis abiecta ad purum ętheris uolare fulgorem. Paupertatem times? Sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? Nemo athleta sine sudore coronatur. De cibo cogitas? Sed fides famem non timet. Supra nudam metuis humum exesa ieiuniis membra collidere? Sed Dominus tecum iacet. Squalida capitis horret inculta cęsaries? Sed caput tuum Christus est. Infinita eremi uastitas terret? Sed tu paradisum mente deambula! Quotiescunque illuc mente conscenderis, toties in eremo non eris. Scabra sine balneis attrahitur cutis. Sed qui in Christo semel lotus est, non habet necesse iterum lauare. Et breuiter, ad cuncta audias Apostolum respondentem: Non sunt condignę, inquit, passiones huius seculi ad superuenturam gloriam, quę reuelabitur in nobis. Delicatus es, frater, si et hic uis gaudere cum seculo et postea regnare cum Christo. Beatus seruus, quem Dominus inuenerit uigilantem!

Ipse uero Hieronymus in illa, in qua hęc scripsit, eremo, in illa, inquam (ut ipse ait) uasta solitudine, quę solis exusta ardoribus horridum monachis pręstabat habitaculum, annos quatuor moratus est, scorpionum tantum et ferarum socius, sacco uestitus, humi cubans, aquam frigidam bibens et cibis crudis utens coctumque comedere luxurię deputans, carnis lasciuientis pugnas hebdomadarum interdum inedia uincens. Et tamen inter has tantas corporis fatigationes adeo spiritu

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.