Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
precia eorum, quę uendebant, et ponebant ante pedes apostolorum. Diuidebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Subiungit etiam Iosephum, Barnabam* corr. ex Barsabam cognominatum, agrum, quem habebat, uendidisse pecuniamque apostolorum conculcandam pedibus apposuisse, ut scilicet ea contempta agrum sibi illum de Euangelio parare posset, in quo absconditus est thesaurus regni cęlorum. Nunc, qui deinde horum uestigia sunt secuti, ordine referamus! Gregorius, antequam pontifex, urbis Romę senator erat neque diuitiis minus quam nobilitate potens. In Sicilia sex monasteria sua impensa construxit, Romę unum, paternas auitasque ędes in illud commutans, in quod se quoque ipsum conferens uiritimque indigentibus dispertito, quicquid bonorum reliqui fuerat, ex nobili humilis, ex diuite pauper factus monachi uitam duxit, donec communi patrum populique consensu ad pontificale culmen uel inuitus meruit promoueri, multo gloriosius a Domino promouendus in cęlum, pro cuius amore dilargitus fuerat terrena. Eadem cupiditate in distribuendis opibus ardens Nicolaus, Myreę urbis
episcopus, cum Patarę, Lycię oppido, patri matrique unicus esset eique
hęreditas satis ampla satisque commoda obuenisset, nihil prius animo
agitasse dicitur, quam quo pacto distractis in pauperum alimenta rebus
expeditius liberiusque soli Deo obsequeretur atque deseruiret. Hinc illud
memoratu dignissimum, quod, dum uicinus quidam urgente in scelus inopia,
prostitutis trium natarum corporibus uictum sibi quęrere decreuisset, ille
accedens domui eius nocte intempesta, ut elemosina in occulto fieret, tantum
auri per fenestram iniecit, ut et inde uirgines honeste locarentur et pater
ipse in spem sustentandi se non iniquam simul deueniret. Nicolao uero,
quoniam bona
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.