Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-368 --

clamor nunciauerit, promptum uobis sit obuiam illi procedere, cum illo ad nuptias introire, per illum supernę cęlestisque celebritatis gaudiis perpetuo frui. At contra cauete maxime et enitimini, nequando in illam fatuarum uirginum sortem concedatis, quę ueniente Sponso dormitauerunt et dormierunt seriusque quam oportuit excitatę, tunc demum oleum emere uolebant, cum peractis nundinis iam nemo esset, qui uenderet. Extinctis iam lampadibus in tenebris remanentes, aditu beatitudinis indignę, somnolentię suę poenas dederunt. Vigilate itaque, ait Saluator noster, quia nescitis, quando dominus domus ueniet: sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes. Pręcipue autem noctibus uigilandum esse etiam Prophetę exemplo admonemur, qui in Psalmis ait: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et custodiui legem tuam ... Media nocte surgebam ad confitendum tibi ... In noctibus extollite manus uestras in sancta, et benedicite Dominum! Esaias quoque: Anima mea, inquit, desyderauit te in nocte. Et item Hieremias: Consurge, lauda in nocte in principio uigiliarum; effunde sicut aquam cor tuum in conspectu Domini; leua ad eum manus pro anima paruulorum tuorum. Quid multa? Ipsum noctis silentium quiesque actionum ad contemplanda cęlestia, ad preces offerendas nos hortantur, ut scilicet a terra prorsus abstracti atque mundo ipso altius sublati soli iungamur Deo.



Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.