Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 1-368 --
clamor nunciauerit, promptum uobis sit obuiam illi procedere, cum illo ad
nuptias introire, per illum supernę cęlestisque celebritatis gaudiis
perpetuo frui. At contra cauete maxime et enitimini, nequando in illam
fatuarum uirginum sortem concedatis, quę ueniente Sponso dormitauerunt
et dormierunt seriusque quam oportuit excitatę, tunc demum oleum emere
uolebant, cum peractis nundinis iam nemo esset, qui uenderet. Extinctis
iam lampadibus in tenebris remanentes, aditu beatitudinis indignę,
somnolentię suę poenas dederunt. Vigilate itaque, ait Saluator noster,
quia nescitis, quando dominus domus ueniet: sero, an media nocte, an
galli cantu, an mane, ne, cum uenerit repente, inueniat uos dormientes.
Pręcipue autem noctibus uigilandum esse etiam Prophetę exemplo
admonemur, qui in Psalmis ait: Memor fui nocte nominis tui, Domine, et
custodiui legem tuam ... Media nocte surgebam ad confitendum tibi ... In
noctibus extollite manus uestras in sancta, et benedicite Dominum!
Esaias quoque: Anima mea, inquit, desyderauit te in nocte. Et item
Hieremias: Consurge, lauda in nocte in principio uigiliarum; effunde
sicut aquam cor tuum in conspectu Domini; leua ad eum manus pro anima
paruulorum tuorum. Quid multa? Ipsum noctis silentium quiesque actionum
ad contemplanda cęlestia, ad preces offerendas nos hortantur, ut
scilicet a terra prorsus abstracti atque mundo ipso altius sublati soli
iungamur Deo.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|