Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
miraculum, tum quod deglutitus tandiu intra aluum uixerit, tum quod eiectus nusquam, ut lęderetur, impegerit. Vtrunque tamen hominis precibus ab eo, qui omnia potest, datum. Et, si his, qui sub seruitute Legis erant, tanta ac talia concessa sunt, quid eorum precibus non concessum dicemus, quibus sub Euangelio dies illuxit libertatis, de quibus in psalmo dicitur: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram. Memores erunt nominis tui, Domine, in omni generatione et generatione. Propterea populi confitebuntur tibi in ęternum, et in seculum seculi. Ex his apostolus Petrus (cui regni cęlorum claues datę sunt, ligandi atque soluendi ius tributum, cura commissa Ecclesię Dei) claudo elemosinam petenti sanitatem dedit. Aeneam paralysi laborantem curauit, Dorcam mortuam uitę restituit. Denique umbram illius contigisse ęgrotantibus saluti fuit. Porro idem in carcere positus, catenis duabus uinctus, a militibus custoditus, orante pro eo Ecclesia, ab angelo de cęlo misso liberatus est. Andream, fratrem eius, ferunt cuidam, cui Nicolao nomen fuit, qui toto uitę tempore libidinibus deditus ab his discedere, cum etiam uellet, non poterat, deprecando continentiam a Domino impetrasse et illum, poenitentia ductum, castitatem deinceps perpetuo custodisse. Plerique elata corpora oratione ad uitam reuocarunt, Andreas animam diu in peccatis mortuam suscitauit. Bartholomei apostoli oratio obsessos a demonibus liberauit; Polemii, Indię regis, filiam lunaticam mentis compotem fecit. Iacobus, Zebedei filius, dum Herodis Agrippę iussu decolandus duceretur,
paralyticum in uia iacentem saluti restituit. Et cum spiculatoris gladius
ceruici suę immineret, necis proprię oblitus pro alterius sanitate orauit.
Vtrunque autem uera charitas faciebat, ut et proximi misereretur et pro
Christo mori non timeret.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.