Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
foret, et si modo secum ire disponeret, se iam in rem paratos esse, pro lucro habituros, si talem uirum uehere sibi contigisset. His inanis glorię officiis diaboli calliditas nitebatur subuertere hominis mentem, ut, qui in orando humilitatem imitabatur publicani pectus percutientis, iam tandem imitaretur iactantiam pharisei sese arroganter efferentis. Attamen Maximus antiqui hostis captiosas tendiculas circumspecto sagacique animo percipiens, positis in littore genibus, sicut proposuerat, orauit. Et statim auersi sunt erubescentes, qui dixerunt illi: Euge, euge? Discamus eius exemplo cauere adulantium adopertos delinificis sermonibus dolos melleque circumlita uenena, cum etiam Salomon pręcipiat dicens: Fili mi, si te lactauerint peccatores, ne acquiescas eis! Launomaro, abbati Carnotensi, noctu oranti lucernam ter a demonio extinctam fuisse ferunt et ter ab angelo rursum accensam. Non enim passus est Dominus illum deridiculi gratia in tenebris derelinqui, qui orando seruiebat luci. Quoniam Deus lux est, et tenebrę in eo non sunt ullę. Quid tunc solacii, quid gaudii cepisse Launomarum dixerim, cum pro se contra nequitię spiritum stare Dominum uideret? Potuit lętus concinere Dauidicum illud: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine; Deus meus, illumina tenebras meas. In te erripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum. Leonardo, Corbiacensi monacho, oranti serpens a pedibus in sinum usque sursum
uersus reptauit. Quem quidem ille usque adeo nihil expauit, ut immobilis
permaneret, donec precum finem fecit. Quin etiam peractis precibus ultro
sese pestiferę bestię ingerebat dicens, ne facere differret, quicquid
faciendi facultatis aduersus ipsum a Domino accepisset. Sed illa, sicuti
orantem non terruit, sic etiam omnia pati paratum minime lęsit. Quotus
quisque uel uiso tantum iuxta se serpente non continuo trepidus exiluisset?
At Leonardus etiam intra gremium illabentem contempsit. Cur ita, nisi quia
uerum est, quod in Prouerbiis Salomon ait:
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.