Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Dominicę Nunc, quę foeminis in meditando miracula contigere, ut instituti nostri ordo seruetur, referamus. Mariam Magdalenam, cum in solitudine ętatem ageret, statutis diei horis supra cęlum ab angelis uectatam tradunt. Quod si (ut aiunt) in corpore, cum Apostolus de se dubitet, quanti illam meriti fuisse dixerim? Mirarer post hęc mori potuisse, si non eodem die semper ad terras relatam dicerent. Tantillum temporis in illis ęternitatis locis morabatur, quantum competere poterat mortali. Interim ergo, etiam corpori proxima, illi inherebat, quem mente atque animo nunquam dimittebat. Adeo assidua Dei meditatio prius carnem ipsius cęlo dignam fecerat quam terrena labe liberam. Et, si tantum fuit Marię in deserto contemplantis fructus, quanta est nunc in paradiso cum Christo regnantis gloria? Iam ibi perpetuo habitat, ubi quondam uel unius horę momento mansisse felicitatis fuit. Mariam quoque Aegyptiacam, quę urbanę luxurię mollitiem eremi asperitate
fregit, Zosimas abbas orantem corpore supra terram suspenso altitudine ferme
cubitali uidit. Itaque quantum olim per corporis turpitudinem in profundum
perditionis corruerat, tantum postea per mentis contemplationem necdum
sarcina carnis deposita extolli meruit, dum oraret. Quam male cum illa actum
erat cum deliciis difflueret, tam deinde
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.