Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
REVERENDO IN CHRISTO PATRI HIERONYMO CIPPICO, DIVINI HVMANIQUE IVRIS CONSVLTO,
CANONICO ET ARCHIDIACONO METROPOLITANAE SPALATENSIS ECCLESIAE DIGNISSIMO MARCVS
MARVLVS S. P. D.
Quod fecere quidam historias euoluendo gentilium, idem tentare mihi uenit in
mentem uitas lectitanti sanctorum, ut scilicet inde exempla traherem uirtutum
imitandaque proponerem iis, qui et ipsi sancti esse percupiunt, cum pręsertim
natura comparatum sit, ut humanus animus ad duriora subeunda negocia magis
moueatur exemplo quam institutione atque pręceptis. Quisque enim ei operi
libentius confidentiusque sese accingit, quod ab altero factitatum quam quod
suasum agnoscit. Nemo fere paupertatem, humilitatem, castitatem, uigilias,
ieiunia reliquasque corporis fatigationes, etiamsi omnes homines ea
magnificarent, obseruare animum induxisset, si nullus reperiretur, a quo ante
obseruata fuissent. Atque aliquis tanto oneri nullius uires sufficere ratus
hortatoribus diceret: Hypocritę, ut quid humeris meis imponitis, quod ipsi ne
digito quidem attingere uultis? Audio monitores, non uideo operatores.
Facite ipsi prius, quod pręcipitis, ne tam difficile factu, quam uidetur, putem
et facienti ęque, atque
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.