Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
et huic soli totum se dedit. Sunt, qui eum dicant panis ac uini usum sibi interdixisse, donec mysteriorum intelligentiam plenius perciperet. Parum erat secularem sapientiam diuinę postposuisse: duo pręcipua uitę humanę sustentamenta, panem et uinum, a se abdicauit, dum cibos colligit uitę ęternę. Quorum suauitatem Propheta quoque admiratur dicens: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, Domine! Super mel ori meo. Diuus Hieronymus uanitatem seculi fugiens, Roma relicta, Hierosolymam petiit. Et cum nec adhuc se tenere posset, quin gentilium libros pręcipueque Ciceronis auidius legeret, fatetur in quiete sibi uisum fuisse se ad superni Iudicis tribunal in cęlum trahi, accusari, uerberibus affici, quod Ciceronianum dicerent esse, non Christianum. Denique cum iuramento dimissum, ne unquam posthac alios pręterquam diuinos codices prę manibus haberet, tanto deinde studio legisse diuina, quanto ante mortalia non legerat. Itaque latentium sub uelamento mysteriorum dulcore iam tandem plenius hausto exclamauit dicens: Quę pars fideli cum infideli? Quę communicatio luci ad tenebras? Quis consensus Christo cum Belial? Quid facit cum psalterio Horatius, cum Euangeliis Maro, cum Apostolo Cicero? Demum ait: Non debemus bibere simul calicem Christi et calicem demoniorum. Eadem sentire si quem non mouet admonentis autoritas, moueant saltem patientis flagella, quę ille experrectus, cum et uibices in corpore apparerent et discedente somno dolor non discederet, intellexit non soporis fuisse, sed punitionis. Augustinus, dum inter dialecticorum sophismata Christum quęreret, heresi se
implicaverat Manicheorum. Tandem Pauli apostoli epistolas euoluens reperit
scriptum: Induimini Dominum Iesum Christum! Ac statim discussis erroris
tenebris aspicere coepit lucem ueritatis consuluitque Ambrosium episcopum,
quid primum de Scripturis legere deberet, quo iam confidentius catholicę
fidei posset adherere. Et audiuit Esaiam sibi legendum esse, utpote qui ea,
quę in Christo contigerint,
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.