Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
fecit, ipse incidit. Profecto enim spiritus ne tangere quidem Dei seruos potuerunt. Supra illos in aera pendentes fremebant ac lamentabantur, quod ab Hermogene missi, ut eos ligarent, ipsi igneis catenis ligati ibidem detinerentur. Expediti tandem, et apostolo quam mago obsequentiores facti, Hermogenem ipsum uinculis complicatum in medium adducunt, nihil pręterea ei mali inferre iussi. Qui deinde libertati redditus, ab apostoli latere discedere non audebat, nequid grauius a demonibus pateretur, donec baculo eius accepto abiit securus, plus iam confidens apostoli ligno quam ueneficiis suis. Conuersus igitur maleficę artis libros flammis tradidit, et se fidei Christi, satis expertus nihil ea neque uerius neque fortius mortalibus datum. Ad Taurinum, Aurelianensem episcopum, magos Cambisem et Zamrim cum discipulis irruisse legimus, ut eum interimerent, quoniam cum uiuente contendere neque dictis neque factis poterant. Illo autem sese crucis signo muniente diuinitus inhibitos, ne propius accederent, et ob id magis furore concitatos sibimetipsis mortem consciuisse. Confer nunc cum magorum uanitate crucis uirtutem! Illa sibi seruientes occidit, hęc a cędis periculo liberauit. Quam rem etiam maleficorum discipuli consyderantes Christiani facti sunt et sanctum, quem capitali odio persecuti fuerant, reuereri coeperunt. Cyprianus Damascenus, primum quidem magus et gentilis, deinde uero episcopus
Christique martyr. Cum enim totis maleficorum uiribus Iustinam uirginem in
amorem Agladii* corr. ex Aglai
iuuenis, qui eam deperibat, pellicere molitus fuisset et demones re
infecta reuersi nullum sibi in ipsam peccandi locum relictum dixissent, eo
quod crucis munimine Christiana foemina castitatem suam protegeret, continuo
relictis demoniis Christianorum religionem sequi decreuit. Baptizatus ergo
tantum fide et sanctitate profecit, ut ad episcopatum
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.