Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
timet, Deum negauit. At quoniam post negationem amare fleuit, non solum quod peccando amiserat, poenitendo iterum est assecutus, sed etiam omnium princeps factus claues Regni Ecclesięque gubernandę potestatem accepit. Benignissimus Dominus plus contulit eius poenitentię quam contulerat innocentię, pristinis beneficiis cumulum faciens tam excellentis prępositurę honorem. At contra Iudas de culmine ipso apostolatus in baratrum inferni infeliciter corruit; non utique quia Dominum uendidit, sed quia eo uendito magis de flagitio doluit quam de uenia sperauit. Peccaui, inquit, tradens sanguinem iustum. Conueniens poenitentię, si sibi humiliter ignosci postulasset et non sceleri scelus addens ad laqueum prius quam ad Dominum confugisset. Nunquid proditori suo non dimisisset, qui dimitti crucifixoribus suis rogauit? Nunquid se uendenti non pepercisset, qui lancea latus suum fodienti sic pepercit, ut coronam indulgeret martyrii? Sed quis pręterea desperet, quanuis impius et crudelis et omni immanitate
pręditus, si Paulus, Christiani nominis persecutor; factus est Christi
apostolus, si uas irę conuersum est in uas electionis, si is, qui
infensissimus fuerat Ecclesię hostis, repente euasit constantissimus eiusdem
Ecclesię propugnator? Sed dices: Ille in uia uocatus est et, ut se
corrigeret, pene coactus est. Quid tu? Quoties peccatorum conscientia
compungeris, nonne uocaris? Quoties aduersitate aliqua solicitaris, nonne
cogeris? Quid ergo auerteris? Quid reluctaris? Ille increpitus statim
obediuit, et tu, quęso, ne obdurescas. Ille, cum in terram cecidisset,
iussus est surgere et ciuitatem ingredi, ut ibi audiat, quid se oporteat
facere. Et tu terrenarum cupiditatum malignitate subuersus iam tandem surge
et ingredere ciuitatem mandatorum Dei, ut ibi discas, quid te facere, quid
fugere oporteat, ut salutem tibi parare possis. Illi Ananias manum imponens,
uisum, quem cadendo amiserat, restituit. Ananias interpretatur donum gratię
Domini.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.