Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-295 --

esset mendicantium multitudo quam ciborum copia, ne eos, qui superfuerant, uacuos dimitteret, totidem argenti fragmentis escaria lance comminuta donauit. Forte aderat Aidanus, Lindisfarnensis episcopus, et liberalitatem miratus, apprehensam regis dexteram dum osculatur ait tam promptam in dando manum senescere prorsus non debere. Hinc aiunt adhuc integram in monumento illibatamque ostendi, ut, quam merito id olim ab episcopo prolatum fuerit, tam certus euentus testis etiam posteris foret et nemo unquam dubitaret ipsius animum fulgere in cęlo, cuius corporis partem tot iam annos incorruptam permanere cerneret in sepulchro.

Euphemianus quoque Romanus et Aglae, uxor eius, cum diuitiis pollerent nec prolem ullam habere possent, quotidie positis tricliniis pauperculos domi conuocatos reficiebant, propriis manibus ministrantes. Quibus pietatis officiis meruerunt parentes fieri sanctissimi uir Alexii. Quo unico contenti deinceps continentiam inter se perpetuo seruarunt. Tot igitur fructus produxit elemosina, ut sterili partum daret, partui sanctitatem parentibus castitatem, omnibus paradisum. Talem pietatis cultum ne in ethnicis quidem sine uitę ęternę retributione marcescere passa est diuina clementia.

Cornelii nanque, Italicę cohortis centurionis, elemosinę (ut in Actis* corr. ex Actibus Apostolorum legimus) ascenderant in memoriam in conspectu Dei atque ad illum, adhuc gentilem, angelum de cęlo, Simonem Petrum ab Ioppe Cęsaream usque euocarunt, dignum utique reddentes, qui cum angelo colloqueretur, ab apostolo baptizaretur, a Spiritu Sancto, priusquam baptizatus sit, uisibiliter illustraretur; adeo ut, et qui aderant ex circumcisione fideles, mirati sint Spiritus Sancti gratiam etiam in nationibus esse effusam et Petrus in ueritate se comperisse dixerit, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente, qui timet Deum et operatur iustitiam, acceptus est illi.

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.