Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Eadem quidem de causa et beatum Eustachium tradunt ex gentili Christianum factum, ex Christiano martyrem immortalitatis palmam assecutum. Cęsaris enim Traiani temporibus magister equitum super cornibus cerui, quem uenando insecutus fuerat, Christum in cruce fulgentem uidere meruit. Qui dum ob ipsius erga inopes beneficia ei se apparuisse diceret et mysteria ueritatis reseraret, credentem baptizari iussit, ut, qui charitate iuuerat miseros, fide inter uere felices recipi idoneus foret. Igitur, cum hęc ita sint, quis mentis compos non iam excussa tenacis auaritię compede ad liberalitatem gradum feret et de iis saltem aliquid, quę suę supersunt necessitati, aliorum indulgebit inopię? Zacheus, publicanorum princeps et ipse diues, eodem die, immo eadem hora, qua se bonorum suorum partem dare dixit pauperibus, oraculum accepit salutem factam esse domui suę seque iam non inter publicanos et peccatores, sed inter Abrahę filios computari. At contra diues ille purpuratus, quia luxurię suę deditus Lazari pro foribus iacentis non respexit erumnas, impietatis poenas tulit sepultus in inferno. Et qui dudum panis micas de mensa cadentes non concesserat mendicanti, nec ipse postea in igne positus uel unam aquę guttulam, qua linguam refrigeraret, ualuit impetrare. Quoniam sine misericordia iudicium fiet illi, qui non facit misericordiam. Et, qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis, et ipse clamabit, et non exaudietur. Sed non talis Bernardinus, ordinis Minorum secunda gloria. Qui cum parentibus
orbatus sub Dianę materterę tutela degeret et uirenti adhuc ętate futurę
perfectionis floreret signis, prandiolum suum cum pauperculis partiri
consuesse dicitur. Et dum in panario die quodam, uix qui domesticis
sufficeret, panis extaret ac materfamilias mendicanti defectum, qui tunc
casu affuit, excusaret, eam Bernardinus tam diu orare non destitit,
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.