Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Iacobum quoque apostolum, Alphei filium, tunc, cum de pinna templi lapidum ictibus deturbaretur ac deturbatus insuper fullonis fuste cęderetur, orasse accepimus illis ignosci postulantem, a quibus iniuste necabatur Sęuiendo impii efficere nequiuerunt, ut pius in sęuientibus bene optare desisteret. Venustianus, Tuscię pręses, Sabinum, Assisii episcopum, cum duobus diaconis Exuperantio et Marcello ob Christianitatem comprehendi fecerat et in carcerem trudi. Hos ambos diuersis poenis excruciatos interfecit, illi utranque abscidit manum. Mox ipse graui oculorum dolore uexatus ab eodem remedium poposcit, cui iam tot intulerat mala. Atque ille ueluti beneficiis obstrictus et nulla affectus iniuria libenter accessit, diligenter orauit, efficaciter sanauit, sanando insuper hominem ex infideli Christianum fecit. Maius bonum pro malo reddere non potuit quam ut inimicum suum diligendo Deum amicum faceret et eum pro Christo ad patientiam suppliciorum animaret, a quo ipse pertulerat supplicia. Pergentinus* corr. ex Pergentius et Laurentinus fratres sub Decio cęsare Aretii martyrium passi, cum fustigarentur et uerberantium brachia repente obriguissent, ut illi sanitatem recuperarent, orarunt, inimicorum potius quam suę poenę remedium exquirentes. Ioannes et Paulus Iuliano Apostata imperante Romę passi sunt. Eorum corpora humi defossa Terentiani, militum pręfecti (cuius manu cęsi erant) filium ad tumulum ipsorum adductum a demonica uexatione liberum reddidere. Hinc patet, quales erga alios uixerint, qui hos, a quibus necati sunt, etiam mortui dilexerunt. Christophorus martyr a Dagno** corr. ex Dago
, Lycię rege, passus, cum post multa tormentorum genera stipiti
alligatus tandem sagittis appeteretur atque earum una reflexo mirabiliter
ictu regis oculum confixisset, uulneris remedium monstrauit. Rex itaque
decollati martyris cruore oculo illito sanatus est, et conuersus cadauer
eius
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.