Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
quam qui omnino non audierit, casu aliquo impeditus Seruus enim, qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit, plagis uapulabit multis. Qui autem non cognouit et fecit digna plagis, uapulabit paucis. Postremo ipsos doctores caute incedere, ne dolis heresum capiantur, simplicitatem custodire, ne ad hypocrisim maliciamque declinent, iubet dicens: Estote prudentes sicut serpentes! Serpente enim minus prudens Adam a serpente deceptus est. Et simplices sicut columbę! Ne scilicet sanctiores uideri quam esse malint. Nam et Spiritui Sancto ideo fortasse in columbę specie interdum apparere libuit, ut ad imitandum auiculę illius puritatem nos inuitaret. Profecto, qui tales extiterint, non immerito iam audire poterunt: Nolite cogitare, quomodo aut quid loquamini. Dabitur enim uobis in illa hora, quid loquamini. Non enim uos estis, qui loquimini, sed Spiritus Patris uestri, qui loquitur in uobis. Itaque nihil neque in pręmeditando neque in pronunciando laborabunt, quibus affatim omnia, quoties usus fuerit, diuina benignitas suppeditabit. De apostolis traditum est: Variis linguis loqui coeperunt, prout Spiritus
Sanctus Legimus Petro Hierosolymis primum uerba ad populum faciente die uno tria
milia hominum baptizata fuisse, in dies quoque credentium creuisse numerum.
Sed et alio deinde die quinque milia superioribus addita. Cum autem Petrus
gentiles quoque Domini iugo subiiciendos per uisum cognouisset, Cornelium
centurionem et, qui cum illo domi erant, credentes baptizauit. Qui
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.