Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
ergo paulo ante una tantum atque altera prędicatione tam multos conuerterat, idem etiam paucos non contempsit, ita ut neque itineris laborem ab Ioppe Cęsaream usque euocatus recusaret. Illi igitur, qui in magna etiam auditorum frequentia non suam gloriam, sed alienum profectum quęrunt, tunc quoque, cum rariores conuenerint, docere non erubescunt. Paulus segregatus in Euangelium Dei cum collega suo Barnaba peragrant oppida
Iudeę in synagogis prędicantes. Inuidentibus uero Iudeis et ad conuitia
furenti rabie Idem hi, ut Lucas inquit, prohibiti sunt a Spiritu Sancto loqui uerbum in Asia. Quę res documento est non passim omnibus euangelizare nos debere, et iis pręsertim, quos Euangelium ipsum contemptui habituros non ambigimus, ne et hi exinde grauioribus poenis obnoxii sint et nos sanctum dedisse canibus arguamur. Vnde et Salomon in Prouerbiis ait: Qui erudit derisorem, ipse iniuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. Noli arguere derisorem, ne oderit te; argue sapientem, et diliget te. Rursum illis libentissime docendi operam debemus exibere, a quibus ultro
inuitamur. Iam enim se institutionibus nostris pro sua uirili obsecuturos
polliceri uidentur, dum inuitant. Hinc est, quod Paulus transire maturauit
in Macedoniam, cum uir Macedo in uisu apparens ei suppliciter poposcit, ut
eo ueniens ipsos adiuuaret. Non petit auxilium, qui non agnoscit periculum.
Quis autem petit nisi is, qui periculo liberari cupit?
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.