Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-426 -- in ciuitate, quoad usque
induamini uirtute ex alto; nequis diuinę ac cęlestis prędicationis
onus assumere sibi ausit, donec uires roburque conceperit ad sustinendum
illud, Spiritus Sancti ope atque dono et sacrarum cognitione Scripturarum.
Tum demum pręparato domi conuiuio in publicum prodeat et ad exitum uiarum
confidenter procedat, multos inuitet, laxet retia ad capturam, seminet semen
suum et uerę catholicęque scientię sale omnia condiat. Sed tamen calciamenta
habeat in pedibus, ne terram attingat, ut tota eius conuersatio in cęlis
sit. Quod aliis pręcipit, prius ipse pręstet, quia, qui fecerit et docuerit
sic, hic magnus uocabitur in regno cęlorum. Qui uero aliter prędicant ac
uiuunt et ab eo, quod ore pręcipiunt, factis atque animo dissident, iis
dicitur: Vę uobis legisperitis, qui oneratis homines oneribus, quę
portare non possunt et ipsi uno digito uestro non tangitis sarcinas.
Tales quidem etiam indigni, qui legem Dei prędicent, habentur dicente
Propheta: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas et
assumis testamentum meum per os tuum? Quasi diceret: Nolo te
quisquam audiat quanuis bene prędicantem, ne forte sequatur male uiuentem.
Sin uero aliqui ex eo tantum, quod peritia ingenioque nonnihil polleant,
prędicare aliquando arroganter pręsumpserint uiam ueritatis docentes, tunc
iis, qui audiunt, salubriter profecto consulitur, ut magis disciplinę eorum
quam uitę rationem habeant, dicente Domino: Quę dicunt, facite, secundum
autem opera illorum nolite facere; dicunt enim, et non faciunt. Nemo
autem efficacius ad bene beateque uiuendum instruit quam cuius facia
dictaque consentiunt, cuius non minus uita quam os prędicat. Et hic quidem
est, qui magnus uocabitur in regno cęlorum. Hic, inquam, est, qui mercedem
accipit et congregat fructum in uitam ęternam, ut qui seminat simul gaudeat,
et qui metit. Quod si beatus est, qui iuste pieque uixerit, quarto beatior,
qui simul et docuerit, ut non sibi soli, uerum etiam aliis saluti sit.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|