Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-302 --

Serapionis quoque monachi elemosine haud minori commendatione dignę, si donantis tantum animus perpendatur, non etiam doni magnitudo. Cum enim nihil pręter tunicam et palium et Euangeliorum codicem haberet, duobus pauperculis obuiam factus alteri palium, alteri tunicam dedit. Et cum nudus sederet, interrogatus, quis eum despoliasset, protento codice illo, quem manu tenebat: Hic, inquit. Iterum alios mendicantes conspicatus, etiam codicem uendidit et uenditi precium illis distribuit, dicens a Domino pręceptum esse: Vende omnia, quę habes, et da pauperibus! Necdum se istud implesse putauit, donec semetipsum quibusdam gentilibus uendidit, ita tamen, ut ipsos Domino lucraretur. Cumque eos ad Christum conuertisset, pecunia, quam acceperat, se redemit. Rursum idem Lacedemonię fecisse dicitur, eodem successu, conuerso diuite quodam ac principe uiro. Post talia charitatis officia in abbatem electus apud Arsinoen, decem milium monachorum pater fieri meruit, et qui omnes pręibat pietate, omnibus pręesse dignus fuit.

Aeque pium uirum et Petrum Constantinopolitanum cognomento Telonarium fuisse ferunt, sed tanto maiori admiratione dignum, quanto ante conuersionem uixit nequius. Cum enim opum copia redundaret, dubitatum est, utrum ditior an auarior esset. Hinc inter mendicos ortum est certamen: unus profitebatur se ab eo elemosinam elliciturum, cęteri id omnino fieri posse negabant. Qui se facturum promiserat, accessit cum multo precum ambitu, et dum hominem auertentem sese urgere coepisset, in iram concitauit, ita ut furore ardens repente arreptum panem (panes autem casu ancilla e fornace domum coctos referebat) in faciem precantis intorqueret. Qui cum declinasset ictum, sublato pane discedens, se tandem uoti sui compotem factum sociis nunciauit. Petrus uero postea aduersa ualitudine agitatus, cum postremo horis aliquot exanimus iacuisset et reuixisset, narrauit sibi interim uisum fuisse se ante tribunal Dei in cęlo sisti, ab aliis accusari, ab aliis defendi, in altera

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.