Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Pastor, de Scythi abbas, interrogatus super illud Euangelii: Qui irascitur fratri suo sine causa, solam iustę irę causam definiuit separationem a Deo, cęteris, quamlibet magnis iniuriis acceptis, qui irascitur, eum sine causa irasci. Igitur, cum offensis lacessimur, meminisse debemus nos non habere indignationis causam, sed patientię. Ita fiet, ut pacem etiam cum inimicis habeamus. Non est enim, cur illis irascamur, quos diligere et pro quibus orare iubemur. Diligite, inquit Dominus, inimicos uestros et benefacite iis qui oderunt uos, et orate pro persequentibus uos! Cuius quidem pręcepti Beonem,* corr. ex Benonem
deserti Thebaidis abbatem, non immemorem fuisse constat, cum nunquam
uisus sit iratus. Qui nemini Secularis quoque potentię in pace conseruanda studium ęternę beatitudinis pręmio est repensum. Edgaro enim Britannici regni diadema suscipiente Dunstanus, Cantuariensis
archiepiscopus, sibi diuinitus prędictum audiuit pacem Britannię futuram,
quandiu ille uiueret. Igitur annos sedecim, quibus regnauit, omnia in summa
quiete tranquillitateque fuere. Perpetuo quippe amicicię foedere uicinos
reges sibi deuinxerat, piratas mari, prędones terra submouerat. In feras
etiam predę auidas seuerus, a Guidualdo, Gualdensium rege, tributum exegit,
annis singulis lupos triginta uenatione captos. Id seruatum, donec illud
bestiarum genus assiduis cędibus defecit. Nihil esse in regni finibus passus
est, quod a pacis quiete foret alienum. Tantus ergo pacifici status amor
ipsum usque ad quietem euexit sempiternam et ad cęlestis regni gloriam
sublatum inter sanctos collocauit. Hunc imitentur terrarum principes et
illorum, qui turbas cient, ferocitatem coerceant,
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.