Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-306 --

repellunt, ut, quod eis subuenire nolunt, iudicii esse uideatur, non impietatis.

Nunc infirmioris sexus haud infirmiora exempla subnectam.

Brigida abbatissa aliquando simul cum aliquot sororibus curru uehebatur. Et occurrens pauperculis lignorum fasces dorso baiulantibus, ut alterius onera portando impleret legem Christi, solui iugales equos iussit eisque tradi. Oneratis iumentis lęti abierunt, ipsa cum suo comitatu in uia residens pręstolabatur Domini auxilium. Ecce autem eandem uiam quidam regulus ingrediens, ubi causam morę earum intellexit, suos illis equos largitus est. Brigida ergo tantę pietatis fuit, ut necessitati proximorum suam posthaberet, tantę spei, ut nunquam se a Domino deseri timeret. Sic lampadi infundens oleum, id est, uirginitatis decus misericordię operibus exornans admissa est ad Sponsi nuptias cęlestis celebritatis, ineffabili gaudio semper fruitura.

Paulam in largiendo sic profusam fuisse ferunt, ut sibi tandem necesse fuerit, ne rogantibus repulsam daret, pecuniam mutuo accipere, usuris sese obligare, uersuras facere. Prodigalitatis accusata Deum testabatur se pro illius nomine cuncta agere et hoc habere uoti, ut mendicans ipsa moreretur et in funere suo alieno syndone inuolueretur. Ego, inquit, si petiero, multos inueniam, qui mihi tribuant. Mendicans si a me non acceperit, quę ei possum etiam de alieno tribuere, et mortuus fuerit, a quo anima eius requiretur? Nulla itaque in pauperes liberalitate satiata, ad egestatem pene ultimam peruenit. Sed quanto tunc se fecerat pauperiorem, tanto postea amplioribus locupletata est diuitiis in regno cęlorum.

Elizabeth nondum marito lantgrauio uiduata, ob assiduam in pauperes benignitatem, mater eorum cognominabatur. Sanis uitę subsidia mittebat, afflictos consolabatur, ęgrotos uisitabat, mortuis funus sua procurabat impensa. Quos in plebe magis inopia pressos animaduertebat, ex his compatruos atque commatruas sibi

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.