Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-475 --
Nescio, an cilicio usa sit uel flagellis, sed affirmare ausim tantam hanc
oculorum continentiam difficilius obseruari posse quam cilicium flagellaque
tolerari. Huius exemplo constanter depugnandum est cum sensuum nostrorum
affectibus, qui ab illicitis, nedum a uanis, auerti nullo modo possunt, nisi
subdatur et laboribus corpus et animus Deo.
Cęterum corpus ipsum ita affligendo moderari debemus, ut rationi pareat,
non ut occidat. Sicut et paulo durior seruus, non ut dispereat, puniri
debet, sed ut mitior submissiorque fiat et domini sui imperium magis
prompto exequi maturet famulatu. Certe nauis ipsa, si supra modum
oneretur, subsidet et fundum maris citius continget quam littus; et si
infra modum, ad omnem flatum instabili alueo alternaque laterum
iactatione dum uacillat, periclitabitur. Et si lasciuienti iumento plus
oneris quam ferre pręualet imponatur, in itinere corruet; sin minus,
contra stimulum calcitrabit. Tentandę sunt igitur examinandęque uires et
ęquandum cum uiribus pondus, quod ferentem neque grauitate opprimat
neque leuitate licentius insolescere sinat.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|