Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
domat, prandium diuinitus missum accipit. Denique de fouea, in quam proiectus fuerat, liberator. Et qui Deum Israhel prędicanti non crediderant, saluato credidere, mirantes et confitentes uerum timendumque esse Deum Danielis. At uero prophetes ille de Hierusalem ueniens in Bethel, cum alterius fraude mendacioque deceptus fregisset ieiunium, a leone (quod animalis genus ieiunanti Danieli pepercerat) suffocatus periit. Qui tamen, dum ieiunium seruabat, manum Hieroboam regis, ipsum ferire uolentis, arescere fecerat et arefactam, cum illum poenituisset, rursum sanitati restituerat. Tanta itaque ieiunantis uirtus fuit, quanta soluentis ieiunium imbecillitas. Nam quem irati regis potentia lędere non potuit, unius bestię uis interemit. Nunc nostra percurramus! Quadraginta dies ieiunauit Saluator noster, et a diabolo tentatus ostendit, quomodo insidias eius euitare et uirtutem possimus uincere, dum ieiunando uincit. Quamobrem in hoc pugnę genere non est nobis uiribus corporis opus ad uincendum, sed magis imbecillitate, ne in illo diabolus fomitem inueniat, quem concupiscentię igne succendat. Hic est enim faber sufflans in igne prunas et proferens uas in opus suum. Atque idem Dominus noster, cum in monte transformatus totus Diuinitatis suę
luce resplenduisset, Moysen et Heliam iuxta se apparere fecit, quia et ipsi
aliquando Quid est autem, quod, cum Discipulis orandi rationem tradidisset, continuo ieiunandi documenta ingessit, nisi quia illa demum fortis et efficax est deprecatio, quam cibi comitatur abstinentia? Hoc enim duplici telo ualidiora inimici machinamenta demoliri ac dirui posse monstrauit, cum de nequissimo spiritu effugando diceret: Hoc genus non eiicitur nisi per orationem et ieiunium.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.