Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-307 --

comparabat, ut eis liberius subueniendi causas haberet/./ Siquando pecunia non suppeteret, uestimenta uendebat/./ Cernens pauperculum quendam nudum efferri, detracto sibi capitis uelamine inuolui iussit cadauer. Quo tempore fame laboratum est, uim magnam frumenti diuisit. Et id quidem absente uiro atque inconsulto, uel quia approbaturum speraret, uel quia, quod unius erat, aliis quoque commune esse debere facile persuaserat necessitas multorum. Denique cum esset regis Pannonum filia et Thuringię domini coniux, nere, texere, suere suis ipsa manibus non est dedignata, ut de laboris sui peculio elemosinas dare posset. Et de illa ergo non incongrue dici potest: Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. Fortitudo et decor indumentum eius, et ridebit in die nouissimo.

Sed multa dare locupletiorum est, pauca tenuiorum; nec tamen ideo non par meritum, quarum ęqualis affectus. Animum etenim largientis pensat Deus, non donum. Nec quantum oblatum est inspicit, sed de quanto. Vidua paupercula duo ęra minuta misit in gazophylacium, et diuitibus pręfertur.

Vidua etiam illa, cui nihil aliud erat pręter pugillum farinę in hydria et paululum olei in lecytho, totum id, quod habuit, petenti Helię prophetę concedere non dubitauit. Et ex illa die hydria ei farinę non defecit nec lecythus olei fuit imminutus, donec pluuiam dedit Dominus super terram. Denique paruulum filium, quem mors abstulerat, pietas uiuum in sinu matris restituit annuente Domino precibus prophetę, quem illa et cibo pauerat et fouerat hospitio.

Pro Tabita quoque Dorca nonne pauperum, quibus illa se benignam pręstiterat, obsecrantium uoces apostolum Petrum compulerunt, ut illi iam conclamatę ad pristinam uitam reditum a Domino impetraret?

Nonne et pro Drusiana egenorum Ephesi turba Ioanni apostolo occurrens, ut, quam illi tunc efferebant, ipse protinus suscitaret, obtinuerunt, dum uestes ab ea receptas ostentant, dum illa incolumi se nunquam

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.