Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Caput II / DE CIBI POTVSQVE VILITATE AC PARSIMONIA
Quanta autem ii, qui Deo, non mundo seruiebant, cibi ac potus uilitate parsimoniaque usi sint, et iam ieiunia eorum explicando diximus et nunc privatim plenius dicemus, ut uictum illorum contemplantes dapsiles helluonum coenas et immoderatas uini potationes, corpori ęque atque animo noxias, facilius contemnamus. Iam primi illi humani generis parentes Adam et Eua, quandiu in paradiso fuere, arborum fructibus aliti sunt. Eiecti quoque, non nisi pomis, holere, frugibus uescebantur et aquę frigidę potu. Carnium uero et uini usus ad Diluuii usque tempora dilates est, id est, post duo milia et ducentos quadraginta duos annos quam mundus conditus. Et, si tot seculis harum rerum usu carere potuit humanum genus, profecto, si cui nunc earundem abstinentia nimis difficilis uideatur, gulę, non rationi fauet. Post hęc igitur Noe primus uineam plantauit, uinum bibit et inebriatus detectis uerendis iacuit indecore, ita ut spectantibus ludibrio esset. Israheliticus populus in deserto per annos quadraginta manna alitur et aqua
potatur. Carnium auiditas atque esus illis exitio fuit. Unde in psalmo
dicitur: Adhuc escę eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super
eos. Et occidit pingues eorum et electos Israhel impediuit. Vbi
autem sepulti sunt, Sepulchra concupiscentię appellata, ut posteros locus
ipse admoneat non concupiscere illud, ob quod alii morte multati sunt.
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.