Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 1-279 -- magis nostros nunc uniuersa
celebrat Ecclesia nullo non die in pręconiis laudibusque ipsorum occupata, quos
in cęlestibus habitaculis cum Deo uiuere minime dubitat. Ita fit, ut et illic
inter angelos beati et hic inter nos magni pręclarique habeantur. His arę
templaque dicata sunt, horum ubique imagines errectę, horum acta dictaque ab
omnibus per orbem prędicantur, ab omnibus extolluntur, horum ossa in terra
honorantur, in cęlo animę exultant, horum non sine multo mentis stupore tum
uetera tum noua narrantur miracula utpote omnem naturę uim atque modum
supergressa. Nam primum, quod ad uitę probitatem spectat, quę tanta unquam
constantia, fides, temperantia, animi magnitudo, iustitia, mansuetudo,
misericordia, liberalitas in ullis fuit, quanta in istis extitit? Nullis
tyrannorum cessere minis, ut obedirent Deo, nullis largitionibus corrumpi,
nullis uoluptatum illecebris deliniri potuerunt, et dum pro ueritate starent,
horrenda supplicia mortemque ipsam contempsere. Pro illorum, a quibus
cędebantur, salute Deo supplicabant, ignoscere quam ulcisci iniuriam et aduersus
capitales inimicicias beneficiis certare quam uindictam appetere malebant. Ad
hęc alii in uirginitatis, alii in castitatis continentięque proposito perpetuo
permansere. Possessiones opulentaque patrimonia, totum denique peculium suum, ut
egestati subuenirent alienę, prodegerunt, semper luxurię pietatem, diuitiis
paupertatem pręferentes, ut terrenis expediti rebus cęlestes facilius capere
possent. Nulli denique labori pepercerunt, quo se Deo inseruire existimarent.
Proinde tanti apud illum fuere, ut potestatem eis daret curandi omnem langorem,
mortuos ad uitam reuocandi, mysteria intelligendi, futura diuinandi, demoniis
imperandi et, quę nemo hominum facere potest, nisi cum eo Deus fuerit, faciendi.
Taceatur igitur opulentissimorum quondam regum potentia fortissimorumque uirorum
robur! Plus pauperculi nostri potuerunt. Taceatur philosophorum acumen! Soli ii,
qui Deo credidere, ueritatem inuestigarunt. Obmutescat utrorumque
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|