Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-522 -- Esau
eiulatu magno, sed Iacob dolus minime imputatur quandoquidem nemini iniuriam
facit, qui suo utitur iure. Decepit patrem, inquies. Sed nisi decepisset,
bonorum sibi debitorum possessionem amisisset. Ita ergo decepit ut neminem
offenderet, et quod suum erat, acciperet. Non audeo dicere hoc commento eum
quicquam deliquisse, qui mox discedens, cum obdormisset, meruit uidere
scalam ad cęlum usque errectam, angelos ascendentes et descendentes, Dominum
summitati innixum, a quo non fraudis alicuius exprobrationem accepit, sed e
contrario terrę, in qua dormiebat, possidendę regnique per orbem propagandi
promissionem. Nunquid peccauerat, qui ita remunerabatur? Neque tamen ipsum
non simulasse dicere possumus, cum hędinis pelliculis Esau fratris
pilositatem effingeret, neque non mentitum, cum se esse ipsum Esau
responderet. Sed ista ita dispensantur, ut non uitium iudicentur, sed
mysterium. Et si mysterium non essent, procul dubio delicti aliquid
haberent, sed — ut reor — in tali casu non cauendi propter commodorum, quę
iure quęrebantur, magnitudinem atque fructum.
Ioseph apud Pharaonem in Aegypto primo loco habitus fratres, a quibus
uenditus fuerat, eo uenientes, ut frumenta emerent, se non agnoscere ipsis
incognitus fingit obiectoque, quod exploratores essent, in carcerem
compulit. Deinde de carcere eductis iurat (per salutem Pharaonis) non
abituros inde, nisi minimum fratrum Beniamin, quem domi cum patre relictum
dixerant, adduci facerent, quasi hoc experimento deprehensurus, utrum terram
exploratum uenissent an parandę annonę a patre missi. Et tamen omnes mox
abire permisit pręter unum, quem pro obside tenuit secum. Postremo reversos
una cum Beniamin, cypho suo argenteo in sacco eius clam indito, furti
insimulauit. Nunc ergo quęritur, an illi tunc licuerit his ex industria
confictis circumuentionibus uti. Et uidetur licuisse, cum eo spectarint, ut
poenitudinem ellicerent, per quam ipsi saluarentur, qui in fratrem
peccauerant. Vnde toties uexati
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|