Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-527 -- Hoc quidem multi pię simulationi
adscribunt, sed ego magis Augustino assentior, qui ait: Diebus illis
intermediis, qui inter Christi ascensionem et Euangelii uulgationem fluxere,
ueniam hanc Iudeis ad fidem uenientibus datam, ut simul etiam legalia
tenerent, si uellent; non autem ita et conuersis ex gentilitate, ne sibi
circumcisionem quoque necessariam esse suspicarentur. Ne uero Lex ipsa cum
idolatria pariter execrabilis uideretur, noluerunt utranque eodem tempore
relinquendam iubere. Lex igitur paulatim ostendente se gratię plenitudine
est euacuata. Idolatriam uero statim, reppellendam iudicarunt, ut constaret
alteram Dei opus fuisse, alteram diaboli. Sic ista omnia, quę dicta sunt,
Paulum non simulate, sed licenter, ut Iudeum inter Iudeos egisse credimus
omnibusque omnia factum, ut omnes lucrifaceret. Intantum autem gentiles a
Legis obseruatione prohibuisse, ut ad Galatas scriberet: Ecce ego Paulus
dico uobis, quoniam, si circumcidamini, Christus uobis non proderit.
Et de Tito discipulo: Sed neque Titus — inquit — qui mecum erat,
cum esset gentilis, compulsus est circumcidi. Quin etiam principem
apostolorum Petrum aliquando ausus est reprehendere, quod ex gentibus
fideles iudaizare fecisset. Cum — inquit — uenisset Petrus
Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat. Prius enim
quam uenissent quidam ab Iacobo, cum gentibus edebat. Cum autem
uenissent, subtrahebat et segregabat se timens eos qui ex circumcisione
erant. Et simulationi eius consenserunt cęteri Iudei, ita ut Barnabas
duceretur ab eis in illam simulationem. Sed cum uidissem, quod non recte
ambularent ad ueritatem Euangelii, dixi Cephę coram omnibus: Si tu, cum
Iudeus sis, gentiliter uiuis et non Iudaice, quomodo gentes cogis
iudaizare? Quod certe Paulus nequaquam dixisset, si etiam ipse ea,
quę supra dicta sunt, per simulationem et non per licentiam potius
peregisset, Iudeorum saluti consulens, sed gentiles, ne eadem facerent,
coercens.
Postquam autem satis omnibus notificatum est ueteres cerimonias legumque
sanctiones signa figurasque
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|