Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Previous page

Next page

-- 1-312 --

esse dixit sibique pręstitum imputari, quicquid pręstaretur illis. Si ergo Iesum suscipere cupimus, aduenas et peregrinos non contemnamus.

Quos quidam sub tecto receptos sic tutati sunt, ut eorum salutem sua potiorem haberent. Cerbonius, * corr. ex Gerbonius Populonii episcopus, occidi potuit, cogi autem, ut hospites proderet, non potuit. Totilę regis irati minas contempsit, nolens prorsus latebras indicare eorum, qui ad se confugerant. Et cum ursis ferocissimis obiiceretur lacerandus atque inter illos illęsus uersaretur, uerecundia regem cepit nolle ei parcere, cui ferę beluę pepercissent, ac protinus hominem dimitti iussit.

Ad Marinum monachum paruulo sub tugurio in solitudine habitantem, aprum aliquando a uenatoriis canibus actum confugisse legimus. Quem ille apud se tam diu latere permisit, donec ei sine periculo ad sua lustra redeundi facultas affuit. Cui tantę curę fuit tutum bęstię pręstare hospitium, quo eum studio uel suscepisse homines uel suscepturum fuisse putabimus? Certe etiam rationis expers ac syluestre animal humanitatem fidemque illius quodam naturę pręsagio uidetur persensisse, cum in tam pręsenti periculo sese ei credere quam syluas fuga petere maluerit.

Nunc pauca foeminarum exempla referantur. Neque enim multis conuenit uirorum consortium, ne, dum hospitalitas seruatur, periclitetur pudicicia.

Mulier Sunamitis transeuntem Heliseum legitur tenuisse et secum panem comedere compulisse tam familiariter, ut deinde non pigeret prophetam ad illam uirumque eius frequenter diuertere, eorum consuetudine uti, cum ipsis una cibum sumere. Multus hospitis aduentus, putas, restinxerit studium erga se eorum? Minime quidem, sed magis inflammauit, ut etiam coenaculum illi construerent, in quo ueniens requiesceret et diutius apud se manendi occasionem haberet. Quibus meritis

Previous page

Next page


Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.