Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Apollonium abbatem ferunt cuidam fratrum suorum humilitatis mansuetudinisque uirtutem suis precibus a Domino impetrasse, ita ut ille, cuius rigidę mentis asperitatem nulla mitigare castigatio poterat, postea multis patientię ac lenitudinis exemplum fieret. Siquando igitur ullum animi morbum industria nostra leuare non poterimus, ad precationum remedia recurramus. Quia, quę impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. Et, ne foeminarum mansuetudinem silentio pertransisse uidear, Brigida uirgo apro ferocissimo, et qui in pecudum gregem reponte irruerat, pręsto occurrens usque adeo reddidit mitem, ut eidem gregi ipsum pręficeret pastorem. Itaque tam modo immanis fera tam tenellas oues, quas laniatum uenerat, mox et ad pascua educere et pastas reducere domum coepit. Voluit autem Deus beluę feritatem uirginis humanitati cedere, ut ostenderet, quanti apud se ponderis esset talis uirtus. Sed earum mansuetudo foeminarum, quę in coenobiis perpetuę seruituti se addixere, ut Deum promererentur, in eo apparet, quod prępositis libenter obediant, quod labori alacriter insistant, quod dicto factoue lacessitę non reclament, non murmurent, non mussitent, non denique uultum mutent, sed semper eandem animi lenitatem prę se ferant. Harum exempla partim dicta sunt, ubi de labore obedientiaque tractauimus, partim dicentur, cum de patientię uirtute disseremus. Igitur, ne eadem sępius repetere necesse sit, hoc loco de illis loqui supersedebo. Omnes tamen Christi seruos ancillasque admonitos uelim, ut meminerint talium
hominum et preces a Domino facilius exaudiri et opera largiore remuneratione
compensari. Nisi id uerum esset, non illos potissimum in magno rerum
discrimine Sophonias propheta citaret, ut Domini supplicent dicens:
Quęrite Dominum omnes mansueti terrę, quia iudicium, eius estis
operatI; quęrite iustum, quęrite mansuetum, si quo modo
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.