Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
experiri coepisset, deprehendens, quorsum eius tenderent silentia: Bos iste mutus — inquit — talem mox edet mugitum, ut sonum eius totus admiraturus sit mundus. Et cum omnium doctissimus euasisset, tunc sane apparuit, quantum docilis taciturnitas uanę et arroganti loquacitati esset pręferenda. Cęterum et hac in parte diaboli insidię uitandę sunt. Cuidam ex fratribus perpetuum silentium seruanti pater Franciscus, ut semel tantum in hebdomada confessionem faceret, persuadere non potuit. Et ille sibi de se magis quam pręposito suo credens, excidit a sanctorum collegio et ad uomitum est reuersus. Primum irrationabile erat tam obnixo obstinatoque animo tacere, ut confiteri nollet, quasi qui nihil unquam deliquisset; deinde arrogans et superbum, maiorum uoluntati suam pręponere, cum Dominus dicat: Obedientiam uolo, et non sacrificium. Profecto, qui obedire negligit, subiici dedignatur; et qui subiici dedignatur, superbit; et qui superbit, nunquam proficiet. Igitur ipsum quoque oris silentium semper mentis humilitate niti debet, ut obseruatori suo prodesse possit. Quin autem ipsam taciturnitatem perutilem esse ambigit, si pręter iam dicta
sanctorum exempla etiam apostolicis propheticisque pręceptis ad eam colendam
excitamur? Iacobus apostolus: Sit — inquit — omnis homo uelox ad
audiendum, tardus ad loquendum. Et paulo post: Siquis autem putat
se religiosum, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius
uana est religio. Et Paulus ad Timotheum: Prophana, et uaniloquia
deuita. Salomon in Prouerbiis: Qui moderator sermones suos,
doctus et prudens est. Et idem alibi: Tempus tacendi, tempus
loquendi. Et iterum in Prouerbiis: Lingua placabilis lignum uitę.
Quę autem immoderata est, conteret spiritum. Sermo opportunus est
optimus. Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur uerbum in tempore
suo. Idem procacitatem garrulorum damnans: Os lubricum —
inquit — operator ruinas. Et: Vidisti hominem uelocem ad
loquendum? Stulticia
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.