Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
Exhorruit uiri cruore perfusa mulier abiitque admirans ac stupens et iam maius quiddam homine illi inesse reputans, quem, ut libidini suę cederet, ne uinctum quidem cogere potuit. Par huic exemplum in uita Pauli, priori eremitę, refert Hieronymus, sub Decio et Valeriano persecutionibus apud Aegyptum passi iuuenis. Sed illum, postquam omnia tormentorum genera superasset, in amoenissimos hortulos adductum, inter lilia candentia et rubentes rosas lectuloque compositum, leni aquarum murmure iuxta labente riuulo mollisque sibili uento arborum stringente folia, ita ut locus ipse turpem uoluptatem mouere posset, nisi dissectę dentibus linguę dolor etiam thori mollitiem et meretriculę procacitatem blandimentaque contempsisset. Ferunt etiam quendam in deserto Aegypti solitarium, singularis probitatis
uirum, ad quem corrumpendum cum uenisset meretrix (acceperat enim sponsionem
a quibusdam lasciuis et sui simillimis iuuenibus, si illum ad coeundum secum
compulisset), finxit se uia aberasse. Et quoniam iam uesper erat, flens
petit, uti nocte illa tecto susciperetur. At ipse animi suspensus aliquandiu
stetit. Castitatis periculum denegare, quod petebatur, suadebat, charitas
uero cedere cogebatur, nequid foeminę foris manenti aduersi contingeret, cum
locus feris frequens esset. Denique receptam in uno tugurioli angulo posuit,
et se in altero collocauit. Noctu tamen cogitationibus ad impudiciciam
pulsatus, iam in eo erat, ut uinceretur, cum subito in mentem uenit, quod
pro tam breui uoluptate ignem ęternum passurus esset. Exurgens igitur
accendit lucernam et: Experiar — inquit — an ignem sustinere possim, quem
sustinere cogerer, si deliquissem. Digitosque ad lucernam admotos urere
pertinaciter coepit. Adustionis cruciatus libidinosas cogitationes
dissipauit, et gehennę timor intimam uoluptatis titillationem repressit.
Mulier autem, quę seruum Christi in mortis foueam pręcipitare moliebatur,
ipsa ibidem uitam cum morte commutauit. Mane iuuenes illi
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.