Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
-- 2-583 -- urbibus funditus euersi, et qui igne libidinis exarserant,
cęlesti igne super eos pluente consumpti sunt. Ob Dinam, Iacob filiam,
uiolatam Sichimorum urbs uastatur, et unius stuprum cędibus expiatum est
plurimorum. Ruben maledicitur, quia ascendit cubile patris sui. Zambri cum
scorto Madianite, ad quod palam intrare non erubuerat pugione sacerdotali
confodiuntur. Et ne non iure cęsos arbitreris, illis punitis Dei in filios
Israhel ira placatur. Prima Sansonis uxor, quia ipso repudiato alium
acceperat, simul cum patre igne combusta poenas dedit. Ipse Sanson secundę
uxoris (ut scias, qualis bigamię euentus sit) dolis ac proditione periit.
Tribus Beniamin pene internitione deletur ob uim illatam coniugi alienę.
Dauid regem adulterii perpetratio ad innocentis et quidem de se bene meriti
indignam compulit necem, ut intelligas illicitos concubitus causam esse
plurimorum malorum. Et licet peccatum hoc mox per poenitentiam translatum
dicatur, ipsa tamen peccati labes non nisi multarum maximarumque patientia
calamitatum elui purgarique potuit. Filius etiam Dauid Ammon
defloratę Thamar iniuriam morte rependit, a fratre interemptus Salomonis
sapientiam multarum amor fecit insanire, ita ut earum diis deabusque phana
poneret. Quamobrem scissum est regnum de manu filii sui et datum Hieroboam,
seruo suo. Igitur, cum obscoenę libidinis uoluptas multo maioribus
suppliciis semper compensata sit, certe, si nulla etiam castitati pręmia
proponerentur, caste tamen uiuendum esset. Rursum, cum tanta castitatis sit
merces, quantam ęstimare nemo potest, si nulla libidinem sequeretur punitio,
libidine abstinendum esset. Vt ergo et uitium caueamus et uirtuti penitus
innitamur, qualis utriusque finis sit, iugiter cogitemus. Sed dices:
Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Video aliam legem in
membris meis repugnantem legi mentis meę, et non quod uolo bonum, hoc ago,
sed quod odi malum, illud facio. At castiga corpus tuum et in seruitutem
redige, ut obedire discat spiritui. Deinde, quanto infirmior es, tanto
solicitius pete a Domino auxilium. Petenti datur et pulsanti aperitur.
Frequentius
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
|