Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst].
expungentes. Hoc tempus si elabi sine poenitudine dimiserimus, frustra postea nos poenitebit. Incassum enim tunc lugetur, cum iam actorum ratio exigitur. Post annos quadraginta in pace peractos rursum ad impietatem prolapsi a Madianitis deuastantur annos septem. Et cum tandem illos delicti poenituisset, per Gedeonem opitulatus est eis Deus. Qui diuino fretus auxilio, non amplius quam cum trecentis armatis uix innumerabiles copias fudit atque concidit. Oreb et Zeb, principum Madian, capita uictor abscidit. Oreb dicitur tentatio, Zeb lupus, Madian contradictio sine iniquitas. Igitur uere poenitens incipit cum tentationibus colluctari nec se ultra spiritalis lupi rapinis exponit, sed, ut primum se impugnari animaduertit, ita primum resistit. Et hoc est capita principum contradictionis uel iniquitatis truncare — peruersarum cogitationum initia recidere, ne, si moram fecerint, Crescant et tacitum uiuat sub pectore uulnus. Sed Gedeone quoque uita defuncto auersi sunt post gentilium ritum colentes Baalim et Astaroth. Et cum Philistinorum inuasionibus per sedecim annos attriti essent, poenitentiam quidem egerunt, sed non exaudiuit eos Dominus. At cum etiam idola de finibus eiecissent, per Iepte ducem tutatus est eos, ulciscens aduersarios, a quibus assidue uexabantur. Ex quo patet poenitentiam non uerbo tantum, sed etiam facto agendam esse, ut ueniam promereri possis. Rursum ob idolatrię crimen annos quadraginta sub iugo Philistinorum fuere.
Postea uero poenitentes per Sansonem liberati sunt, qui ligatus
Marulić, Marko (1450-1524) [1496], De institutione bene vivendi per exempla sanctorum, versio electronica (, Split), Verborum 186963, Ed. Branimir Glavičić [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [marulmarinst]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.