Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini, Spalatensium praetoris
dignissimi
Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem Constituisse suis, cum uoluere, queunt: Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso Exsuperat felix haec tria damna tamen. Quo duce tam saeuos miraris uicerit hostes, Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege. Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem Applicuit, dextra non sine uectus aue, Ferrea belligeri patuerunt limina Iani, Omnia terrifico plena fuere metu. Clausit at horrendum postquam prudentia templum Huius, adest placidae pacis amoena quies. Rura colonus arat, feruent cultoribus agri, Liber agit saturas undique pastor oues. Non Turcae insultant portis, non arma minantur: Dalmata iucundae munera pacis habet. Hinc suberat Cereris non parua penuria flauae, Dura fames, rigido durius ense malum. Hanc bonus extinxit propria uirtute Ioannes, Ingenio, studio consilioque graui. Ecce uides tibi quid felix uindemia profert: Vina Maroneis nobiliora cadis. Vndique subuectant celeres uitalia nautae Commoda, diuersis trans mare uecta plagis. Post bellum saeuamque famem saeuissima pestis Ausa est in nostrum sumere tela caput. Sed quia finitimos circum lustrauerat omnes Felle suo, rabiem perdidit illa trucem. Nam bene dispositis uigilanti pectore rebus Dispulit in tumidos saeua uenena notos; Dispulit obscurae tam saeua pericula mortis Praetoris clari nobile consilium. Ergo luem superas, superas bellumque famemque Viribus atque animo, clare Baptista, tuo. Omnia magnanimae uirtuti incommoda cedunt, Haec domina humanis casibus imperitat.
19. ad Angelum, Dominici Manlipetri, classis Venetae prouisoris, logothecam
fidissimum
Non si Corycii pateret antri, Ad sacras, uenerabilis, cohortes, Phoebe, Castalios et ad liquores; Non si Pindaricam chelym ferirem, Sublatus Getici fauore plectri, Lesbois modulantior libellis, Dircaeum superando uoce cycnum; Non si tergemino ferar uolatu Caelum, Dulichii Camena uatis, Quo uel Pierii decus Maronis Felix aetherias adiuit auras, Musarum preciosior corona: Princeps Angele, gloriose uatum, Felix Ausonii leporis auctor, Possem tot tibi gratias referre, Grates tot meritas habere possem. In nostrum refoues amore fratrem, Quo non Tyndareos ferunt calores Arsisse, Haemoniae fidem fauillae. Vincis, Pirithous tibi relinquat Exemplum ueteris fidele flammae. Defessum tumidis leuas procellis, Tali sed catus allocutione, Quali Marmaridum feros leones, Saeuos Leucadii furoris aestus, Posses Bistonias mouere quercus, Pectus seu tetricae uelis nouercae. Tu mentis dubiae bacillus et tu Nostris pectoribus serena Phoebe: Omnis terrificos motus repellis. Tecum raucisonae Charybdis aequor, Gaetulis liceat uadis; Cerauni Addantur scopuli timorque Graium Scribit mellifluos habere portus. Ne fractis humeris onus recumbat Tantum continuo labore, curas. Ingratum domino facis benigno, Seu mauis Curio, Numae, Camillo; Illum si nomina potentiorum Laedunt, qui titulos, decus, triumphos Condonat patriae libens beatae; Qui rerum dominos scelus nefasque Accusat, lacerat, fugat, refellit. Famae quadriiuga leuatus aura, Nunc ad fluctiuagae caput Maleae, Qui nunc occiduis uidetur undis, Seu uolt aerisonis mouere rostris Bellum, tabifico cruore taetrum. Viso magnanimi ducis leone, Diffidit solio tumens auito Rector caerulei maris; profundo Exsurgit tubicen chorusque Phorci; Miratur gelido pauore Tethys, Horrens insolitum uenire numen. Seu uult pulueream citare nubem Hic, o belligeri ducis uideres Quid pectus ualeat, quid alta uirtus. Quanto compositis decore signis Prudenti uidet hic et inde cura Quid sit conueniens, quid arma queant. Mox celsa generosior cohorte In partes celer aduolat priores, Exemplum reliquis uirile monstrat. Illo quis melior toga, senatu De tanta referente mole rerum, Seu fors barbaricos mouet tumultus, Quo maior Venetis fauor triumphis Accedat, Latio corona regno; Aestus quo Rhodani Padus furentis Demergat grauius potentiusque. Stant patres solito frequentiores, Flammas magnifici uomunt penates, Omnis sollicitus uidetur ordo. Consultant uario tenore quorsum Diffundet grauidos aquosa Plias Nimbos, terribilis globum procellae; Qua possint remouere laude tantos Incursus rabidi ruentis hostis. Hic splendet, ueneratur inter omnes; Solus Dominicus uiget, probatur. Vt Phoebi uigor arduus minores Praelustri faculas coma renidet. Fasces purpurei nitent, curules Hinc sedes. Tituli beatiores, Crescunt stemmata nobilisque famae Ardor perspicuae. Decus perenne Hinc et Mygdonias opes flagellat; Sors quamquam renuit caduca, dicens: "Non sunt perpetuo premenda fructu". O si laurigerum caput reuincta E sacris penetralibus faueret Nostro Calliope benigna plectro. O possem celebrare, sancta Clio, Nomen perpetui ducis uerendum, Claros, Inachium genus, triumphos, Sed non degeneri superbus oestro. Esset Threicio canore plenum, Quid non Cecropio maderet imbre! Audirent dociles maris procellae, Coetus plumigerum uagus uolucrum, Quid blanda canerem lyra sonaret, De te quid gladius meus feriret. Per frondes, hederas sacrasque lauros, Flores per uiolas, rosas crocosque Cantarem didicit Minerua uulgi Quod non multiforae pater cicutae. Cantarent Satyri simul bicornes Et cum uirginea Diana turba. Implerem pelagus solumque caelum Et montes, fluuios cauasque ualles Grato pectine, dulcibus loquellis. Laudes Dominici tonaret orbis. Sed tantum melioribus relinquo Non nostris humeris onus ferendum. Ne forsan tenebris serena densis Inuoluam uitio suis premendo, Quam si rancidulae chelis magister Nequaquam modulos fuisset orsus. Quid tandem? Meritis, benigne, fratrem Vincis, tot cumulans perambiensque, Quot in sidereo micant Olympo Stellarum globuli nitente caelo; Quot in fluctiuago natant meatu Pisces, quot querulae canunt uolucres; Verno tempore rosidas per auras Quot in florigera uidentur Hybla Depicti uario colore flores. Quare non tenuis uelim camena Persoluat tibi muneris leporem. Di dent Nestoreos, precamur, annos, Felices hiemes decente uere Et cum pacifica quiete Ditis Fortunae lepidos sinus beatae. Seu quidquid tibi gratius uenire Velles, pro meritis habenda tantis. Thraces perpetuo prius calore Sudabunt, Babylon niuosa fiet Et Memphis glacie rigebit hirta Phoebus nigriferas prius quadrigas Et Nox chrysocomas mouebit atra; Excellens Veneti prius leonis Voluent imperium solo ruinae: Quam nostro tenebrosa corde Lethe Expellat meriti tot acta grati, Quam non continuo fatebor ore Quae tu continuo benignus auges.
20. in laudem clarissimorum uirorum Marci Antonii Mullae nec non Bernardini
Nauagerii, Dalmatiae censuram gerentium hendecasyllabon
Censura exoriens Catoniana, Qualem non homines prioris aeui Senserunt, oculis nec ista uidit Nostrorum generatio parentum, Decreto Veneti uolat senatus Vrbes per medias sinumque totum, Saeuis Adria qua tumet procellis, Fluctus Illyrici maris retorquens; Lites ut dirimat, dolos refringat, Poenas dent meritas scelestiores, Mulctas, exilium, flagella, caedes, Perpendat trutina seueriore Quid sit conueniens, malum, quid aequum, Quid sit discutiat pium nefasque, Cunctis ius tribuat reosque damnet. Vt seruet ueneranda iussa patrum, Sceptro qui populos beatiore Semper sunt soliti fouere caros, Offensam minimo nec exhibentes. Felix o populus, superbiore Vultu qui tetrici cares tyranni. Clemens est dominus deusque noster, Excellens, humilis, pius, benignus. Aspectum cupiunt uidere cuius Gentes barbaricae plagaeque mundi Exustae, quibus est domus Syenes Et quorum Scythicae niues rigescunt, Ganges qua Nabataea regna transit, Qua stant Herculei laboris axes. Exornent, generose Gritte princeps, Di te perpetuo tuosque patres Collegis sophiae, uiris peritis, Qui nos auspicio bono prosectis Ornasti. Vigeat per omne tempus Regnum pennigeri leonis almum, Quod nostras placide tuetur oras Tantorum miseretur et laborum. Quo terris nihil est magis benignum. Illud nec spatio ruentis aeui, Nec possit grauibus perire bellis, Semper sed titulis nouis uirescat, Illius penetret polos cacumen. O sors auspicio secunda laeto, Consulto hoc superi bonum dederunt. O factum bene quod paterno amore Vrbes Dalmatiae fidelioris, Res tantas, populos remotiores Librata moderando lance tractet Mullae progenies et Nauageri.
21. ad eosdem Sapphicum
Longa multorum series malorum Hactenus crebris cumulata damnis Dalmatas laesit miseros amaro Non sine planctu. Hactenus nostrae regionis urbes Barbaras multum timuere turmas; Moenibus quarum cruor, arma, bellum Semper inhaesit. Fructibus tellus caruit creatis, Partior uictus Cereris negatae, Sordidus nullum Bromius liquorem Sub pede pressit. Litibus iunctae dubiis querellae, Hactenus rixae, dolus affuerunt, Luctus, infandum scelus ac rapinae Conuiciumque. At modo laetas nouat urna sortes, Candidum pullus subit in colorem, Fata fortunam uariando uersant In meliorem. En Nauagerus bonus, ecce Mulla Prouidus, iustus, sapiens, benignus, Nobilis, constans et uterque rarus Censor in orbem. Non metus adsunt, furor, ira questus; Litium cessit genus omne: pax est; Exulant fraudes, uitium recessit Seditioque. Clodius nusquam, Catilina nusquam, Sisyphus, Gracchus, Sinis et Procrustes, Exhibent poenas sceleris Cethegus Cum Dolabella. Adriae feruens mare nunc quiescit, Illyris diuo statuit leoni Templa, centenas agit ecce grates Dalmata felix. Ille per totum celebrandus orbem Praepotens ordo Veneti senatus Fungitur uotis iubilans et ambas Dormit in aures. Dum nidet tantos meruisse alumnos Clarus, aeternae monumenta famae, Qua uigent illi quibus alma monstrat Sidera uirtus.
22. ad eosdem elegidium
Principis altus honos conspexit lumine Gritti Subdita quo mundi cernere regna solet: Dalmatiam innumeris turbatam litibus, urbes Illyriae totas Adriacumque sinum. Dixit et: "O Veneti, sociis consulite, patres: Est opus addictis uelle iuuare pium". Protinus elegit patrum sententia concors Censores, quibus haec tam pia cura data est. Quare agite, o soboles generosi stemmatis alma, Exhibitas populis reddite quaeso uices. Rem date cuique suam, statuit sanctissima legum Sanctio; libratis lancibus aequa date. Iustitiae seruare modum pulcherrima res est, Iustus honoratae praemia laudis habet. Eia agite, o iuuenes, animis concordibus altum Scandite iter meritis accumulando noua. Marce, tibi, Antoni, decus immortale paratur; Bernardine, tuus non morietur honos.
23. ad eosdem epigramma
Fama per aetherios uolitans memorabilis axes Impleuit rutili solis utramque domum: Censuram grauitate nouam, compescere lites Lancibus aequatis et trutinare libram; Omnia metiri recta ratione modoque Consilio, affectu, religione, fide. Qualiter haec populos tractat dulcedine toruos Cogit et hos leui subdere colla iugo. Mulla, tuum decus hoc, decus hoc, Nauageria proles, Suggerit aligero grata trophaea Ioui. Felices quibus est concessum sidere fausto Munera tot patriae ferre beata suae.
24. ad eosdem distichon
Astra subire paras claro molimine, Mulla; Perpetuo uiuent quae, Nauagere, geris.
25. aliud
Nauibus exercet Nauagerius inclita censor Gesta; rigent si quae, mollia Mulla facit.
26. ad illustrissimum principem Venetiarum
Augustinum Barbadicum pro Dominico Manlipetro,
classis eiusdem prouisore, elegia
Littera, barbarico fundata palatia saxo, Ibis ad augusti tecta superba ducis, Qui tenet immensas largae ditionis habenas, Exsuperat cuius nomen utrumque polum; Cuius inextinctum crescit decus, undique nostris Aurea temporibus quo duce saecla uigent; Quo nihil in toto uiuit clementius orbe, Imperium profert iustitiamque colit. Plurima Synnadicis quoniam decorata columnis Inuenies, Phrygiis plura referta notis, Accipe pauca, sacros ne perdas forte penates, Te Latii fallant limina neue Iouis: Ingrederis dominam nitidae regionis, onustam Fascibus, imperiis, nobilitate uiris; Reginam intrabis terraque marique potentem, Classibus extensam militiaque grauem. Hinc loca praeteriens remorantia, mercibus orbem, Innumeris dices huc coiisse bonis. Tota Tyros dibaphas uestes huc nobilis affert, Sidon Agenorei uellera tincta gregis; Balsama diues Arabs Panchaica mittit, Eoas Huc plaga Mygdonii contulit orbis apes. Quidquid fundit Hiber, flauas Harimaspus harenas Huc uehit, Illyrici diues et ora soli. Quaere ubi conspicuos intraueris aduena campos, Vnde togatorum, principis unde domus. Tunc fora monstrabunt feruentia litibus, auctas In melius leges patriciumque decus. Tunc tibi sidereis certantia templa colossis Occurrent, Libycis nobiliora tholis. Vndique regifico lucescent atria luxu Splendida, cum domibus tunc tibi uitra suis. Haec tibi miranti dextraque in parte trahenti Lumina, tam nitidos laeta uidere locos, Aurea magnanimi succrescet imago leonis, Imperium princeps quo duce noster habet. Hic domus, aetherio penetralia digna Tonante, Haec erit optatae meta tenenda rotae. Arte gradus Libyco structos de marmore clara Ascendas, superos ut subitura polos. Neue reformida tanges cum limina, si te Obruat illustris fama corusca uiri: Non erit id fulmen, populos non fulmine terret Ille suos, placida sed pietate fouet. Haud grauat inuita renuentia colla catena, Libera sed socia compede regna tenet. Non erit id nitidus fulgor praediuitis aulae, Non tantum flaui lumina chrysolithi, Quam decus et dignum tam claro caesare lumen, Conspicui mores tergeminumque sophos; Quam facies, ueluti rutilanti Phosphorus igne Irradiat Latium qua Venetumque solum; Qua fert Hesperii confinia clarus Hiberi, Vltima Gangetici qua ferit arua poli; Parrhasiam glaciale solum qua conspicit Arcton, Seu Nasamoniacae rura perusta plagae. Te petet: "Vnde uenis? Quid portas, littera? Cui tu Talia, succiduo poplite? Quaeso, refer." "Edite principibus princeps uenerande, salutem Domnicus Hesperio mittit ab orbe tibi. Quem mala ter denos menses uariosque labores Spes bona sollicito cogit amore pati. Ne mirere potens uersat si numine diua Quemque: coronatis undique regnat equis. Haec facit agricolas, exhaustos uomere duro Ilia, duritiem non meminisse grauem. Suggerit haec uires sulcantibus aequora nautis Persica, raucisonum dum ferit astra fretum. Hac duce Neritius tandem penetrauit Vlixes Fessus ad optatae limina casta domus. Hac duce Dardanius superatis fluctibus heros Obtigit Ausoniae uota petita suae. Mi quoque se comitem praestat Patientia, tantum Perpetuo faueat annumeranda bono. Vsque tamen finem, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Haec grauis et tetricis primum se nubibus offert, Aspera, terribilis, tristis, amara, ferox. Sed quoniam domitrix rerum, Patientia, uincis Omnia: dura licet, tu mihi laeta ueni. Te uolo, tu nostris amplexibus utere, uirgo Candida, terrificis dulce leuamen aquis. Finis habet palmam, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Molis inauditae, nulli tolerabile pondus, Vt potui, longo tempore nempe tuli. Spe iuuat accensum constanti pectore semper Indomitum sed enim sustinuisse iugum. Postquam scire datur pietatem, uiuere laetor, Laetor, inest pietas principe clara pio. Fine coronatur, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Si facit extremo patientia fine beatum Sola uirum, fateor, stat mihi cuncta pati. Virere dum dabitur, dum me mea conteget urna, Perficiet Lachesis dum mea pensa grauis: Hoc onus, hoc uario patiar discrimine pondus, Hac graue suscipiam conditione iugum. Fine triumphus adest, finem patientia cuius Attigerit, meritis praemia digna feret. Qui mala continuis tolerando laboribus explet, Ille laboriferum fortius ardet iter. Qui patietur, aget iucundae tempora lucis, Post modo composito tempore laetus erit. Euehat optatas tandem patientia sedes Me mea sidereo constituatque polo. Finis habet totum, finem patientia cuius Iam tetigit, meritis praemia digna feret. Iam ferat, o Veneti celeberrima cura leonis, O decus excelsi spesque salusque throni. Sic tua barbaricis reuirescant arua trophaeis, Saepius Ausoniam sic tua signa regant. Sic ueneranda patrum concordi pace tuorum Semper in immensas gloria crescat opes. Iam ferat, aetheriam superes sic tardior aulam Imperites populis longius atque tuis. Sic generosa tuum uolitent uexilla per orbem, Obtineant summum perpetuumque decus. Sic tibi quae uelles ueniant, generosa propago; Sic tua sidereis fama triumphet equis. Finis adest, finem spectato, fine precamur: Eueniat miseris saepe petita salus.
27. ad Dominicum Manlipetrum
Venetae classis prouisorem celeberrimum
sapphicum
Herculis sudor, decus et perenne Nomen extensum uolitat per aeuum; Herculis curru uolitabit alto Fama superstes. Quod nouercali stimulatur oestro, Nubium pressit genus et furentes Cerberi crines quatientis auras Ore trifauci. Virgines aruis Scythicis morantes, Quod ferum uictor domuit leonem, Nescio quot nam rapuit quod olim Terga ferarum. Magnus extensum meruit triumphum, Nobilem palmam, titulos superbos, Reddidit nautis mare quod quietum Littore ab omni. Lucidum Liui celebrat uolumen, Axibus miscent superis poetae Mucios, Paulos, Decios, Camillos Corneliosque. Hi nisi dextras posuere flammis, Sortibus uitas, patriae leuamen, Quid nisi largis opibus bearunt Martia regna. Dignius nomen, grauior magister Nescio quid iam uenit ecce maius; Sit tua, felix, tamen hoc relatum Pace, uetustas. Verberat iam iam refluos marinae Tethyos fontes Syriosque campos; Hic ad Eoos penetrat recessus Auspice fama. Num taces, Clio ueneranda? Plectrum, Quo duces claros canis aut triumphos, Quo sonas hymnos sophos et deorum, Diua resume. Domnicum pulchris titulis nitentem, Prole sublatum, meritis perennem, Effer, erectas recines ad aures Dulcius Orpheo. Ille ter denos renouantis orbes Pertulit lunae, mala, tot labores, Tot graues soles dubiasque noctes Aequore toruo. Ille Scyllaeos totiens leones Et sues iunctis canibus minaces, Mille terrentes domuit figuras Ille ferarum. Ille piratas relegauit omnes, Mercibus feruet mare subleuatis, Somnium fessus leue nauta carpit Vndique tutus. Dum studet tantis patribus placere, Num bonus ductor renuit coruscis Et manus ambas caput et uerendum Subdere flammis? Hostium classi religatus uncis Dentibus, quamquam sua iam triremis Arserat, uoti nisi compos olim, Nescit abire. Adde quod patrum uenerandus ordo Credidit tantum tibi, fortis, heros, Vt parum curet fabricare classem, Te duce fidens. Ingruit quamquam grauius periclum, Solus infestis resides procellis, Tu famem Pisis releuas molestam, Hoste seratis. Quid facis tandem? Venetos reformas Latius fines, patriae trecentas Exigis uitas, tolerando uincis Mille triumphos.
28. ad eundem
Alma salus patriae, meritis habitura triumphos, Viue Manlipetrae lucida gemma domus! Fama per aetherios uolitat memorabilis axes Enumerans meriti, Domnice, facta tui. Qualiter Hesperii seruaueris aequoris oras Conspicua Venetae non sine laude togae. Qualiter imperium praecelsi nominis auges Non ope mille ratum tot numeroque uirum: Pectore belligero, sapienti corde, benignis Moribus, eximia sed grauitate, fide. Audiit haec Veneti postquam reuerenda senatus Curia, teque tuas uexit ad astra rates. Per freta longa simul celeri uectarier aluo Iussit et Eois te superesse locis. Quo tibi summa cadat tantarum praebita rerum Et domites meritis orbis utrumque polum. Quo melius generosa tui stent signa decoris Augeat et titulos quo tibi fama nouos. Suscipe, nam pulchrum est nitidis extendere factis Nomen ad Eoas Hesperiasque plagas.
29. de eodem
Classibus immodicis Veneti cur saepe senatus Iussa tot Eoos composuere locos; Cur iuuat Hesperios modo, tanta negotia, fines Exigua nimium sustinuisse trabe? Scire uelit forsan celebris memoranda leonis Fama peregrinas cunctaque regna plagas: Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget Thracius, Herculeae qua tetigere rotae. Gloria quod Venetum felix non marmore constat Aerisono, grauidae non in honore manus: Sed grauitate uirum tantorum, Domnice, quantus Ipse nites, celso celsior Hannibale.
30. de aegritudine eiusdem
Mirabar quid maestus eras, Gradiue; rubentes Abstulerat cristas quae tibi causa, pater; Dextra Pelethroniam cur exarmauerit hastam, Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas. Sanguinea Bellona manu discussa Medusam, Cur tua luctifico fleuerat ore soror. Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis, Vnde tot heu gelidi signa pauoris erant. Publica sollicitus peragebat uota senatus, Mirabar ueneta cur erat urbe metus. Vndique Marcicolas mirabar feruere Pisas Vrere et in sacris thurea dona focis: Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus. Fortibus assuetus semper prouisor in armis - Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet. Ecce iacet ueneranda tui, Mars, gloria belli, Vnica Palladii numinis aura silet. En fauor Illyriae mutat regionis honorus, Dalmata quo felix, quo duce tutus erat. Imminet en grauis Veneto iactura leoni, Infirma est Venetae uita salusque togae. Nobilis ille tui seruator, Pisa, fauoris In dubio uitae membra grauata fouet. Vnda maris quem non, non mille pericula terrae Prostrarint quondam: febris acerba domat. Saeuiat usque licet, nullo tamen eximet aeuo Praemia perpetuo nobilitata bono. Quis grauior fuerat morbus Tirynthius olim, Quo super Oetaeos arserat usque rogos: Obtinuere tamen diuae praeconia laudis Inclita stelligeri regna subire poli. Multiplici liceat cecidisset uulnere Caesar Et graue sacratum corpus haberet onus: Fama tamen uolitat, felicia Caesaris acta Dicentur donec maximus orbis erit. Domnice, pennigeri felix tutela leonis, Nil uereare mori: quid tibi febris aget? Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae, Iniciet nigras cum Libitina manus. Fortibus atra uiris non est obnoxia Clotho, Nil longinqua dies inuidiaque minus. Si quid inexpertum committere, si quid inausum Vellet at in nostrum mors uiolenta decus: Improba non illi quicquam nocuisset amaris Morsibus, at patriae damna suisque feret. Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri, Perpetuo seruus qui cupit esse suus, Munere cuius habet uitam placidumque leuamen Et quicquid larga de pietate fluit. Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure Excelsum Veneti nominis imperium: Instituam Libycis solemnia templa columnis Et cadet ad uestros uictima grata focos: Hunc seruate, precor, patriasque remittite ad oras Incolumem, patribus excipiendus eat; Hunc seruate, precor: patriam seruabitis, orbis Applaudet, frater sic mihi saluus erit.
31. ad augustissimum dominii Veneti decemuiratum
de laudibus Ioannis Antonii Danduli,
Spalatinae urbis prouisoris dignissimi
Curia sancta uirum bis quinque, tremenda potestas, Cuius in arbitrio stat dicionis apex, Illud et imperium Venetorum nobile patrum, Quo nihil in toto clarius orbe uiget, Quod super Hesperios fines protenditur et quod Iam super Eoos fert sua signa polos: Di tibi barbaricos, ut consueuere, triumphos Dent, precor, et celsum tollere in astra caput; Dent tibi uictrices uolitare per aequora puppes Terrarum et titulis subdere regna tuis; Di tibi Romuleas praestent superare secures Fascibus aetherios et penetrare polos. Longa tuis superi concedant saecula rebus, Sit tua perpetuo fama decore nitens. Quandoquidem nostris tanta est conatibus impar Gratia, mortali non referenda sono; Quandoquidem gerimus non sufficientia uento Carbasa, tam tumidis quando grauamur aquis: Auspice te tali, prouisor Dandulus urbem Missus in hanc nostram tot bene facta gerit. Auspice te felix ridet Fortuna benigne Aspalato, fuerat cuius acerba modo. Moenia semirutis pendebant turribus, ecce Quae modo consurgunt tempore structa breui. Credendum est Phoebum nec non Amphiona muros Argutae ad numeros aedificasse lyrae, Suspicimus si nos miro properamine molem, Surgere inauditae nobilitatis opus; Suspicimus si nos annorum mille laborem Sumptibus et modicis crescere forte breui. Quem non tempus edax, tormenta nec hostica laedent, Nec poterint falsi uertere ad ima doli. In somnis magico seu quis cantamine talem Cerneret, erectus cernitur iste labor. Nil mirum: ueteres quod constituere canoris Fidibus, ecce facit, Dandule, lingua tibi; Dulcedo et populus facit hoc tibi deditus iste, Hoc faciunt mores ingeniumque tibi. Quo loca tam tetricae regionis dura gubernas, Gentis inhumanae quo fera corda domas. Maxima continuae facit hoc uigilantia curae, Hoc labor, anxietas, sollicitudo facit. Qua struis haud aliter nostri fundamina muri Perpetuo quam si sint habitanda tibi. Quisque salute sua iam desperauerat: ecce Viuimus amoto tam procul urbe metu. Otia Danduleo blandissima munere pacis Arbore sub patula carpimus ecce bonae. Nusquam Turcus adest pictos nec cernimus hostes, Quis satis est proprias si tuerentur opes. Pignora diripimus quorum patriosque penates, Quosque timebamus, saepe timore pauent. Ecce perhorrescunt confinia nostra latrones, Sollicita capti sedulitate modo. Hac regione locus nocuis fuit: ecce tremiscit Mens mala, criminibus noxia poena datur. Vir probus et si quis fuerit uirtutis amator In pretio nusquam nobiliore manet. Laudibus aetheriis prudens uir ponitur astris, Quibus in propria conditione manet. Dandulus aequata sustentat pondera lance, Hic cui plus iusta, parte rependit onus. Omnia clementia, summa grauitate magistra, Qui ratione, fide consilioque facit. Lucida frons et quae possent hilarare tenebras Lumina nil nigrum nos meminisse sinunt. Omnia magnifico facit hic clarescere uultu, Omnibus arridens, omnia laeta facit. Fata uices uersant: non semper nubila caelum Obducunt, iugibus non ruit imber aquis; Horrida non semper furiantibus aequora uentis Spumescunt, uno non furit unda modo. Sic miseris non est fortunae numen acerbum Semper, at obruerat quo magis, ecce fauet. Post pluuias nitidi spectanda est gratia solis Et solet a maesto laeta uenire dies. Ecce fouet nostras fortuna benignior oras, Laeta Salonaeum possidet hora solum. Carior est quando res frumentarias nobis Dandulus accepit. Vix bene nauis adest, Exsultant sine fine senes puerique puellae, Congeminant faciles ad sua uota deos: "Dii te felicem praestent, felicia nobis Saecula multiplici qui facis officio. Di faciant, patrias postquam remeabis ad oras Et perages quae tu gesseris ante ducem, Dandule, sublimis surgat tibi tota senatus Curia et excelsi principis altus honos. Collaudent generosa tuae gestamina famae, Hinc referant meritis praemia digna tuis." Quid bona tot tandem, felix o curia, narrem, Hunc populum uinxit Dandulus iste quibus. Disiecerat quanta sed cum pietate penates Et nonnullorum, lignea tecta, domos (Publica priuatis praeponens commoda damnis, Vt faciunt hi quos durius urget onus). Ordine dehinc alias recto construxerat aedes, Pro quibus ecce lares et noua tecta dedit. En tabulata nitent, miseris solacia rebus, Candidae perspicua stant regione casae. Est locus Adriaca nulli penetrabilis ora, Arduus excelsis undique culminibus; Terribilis, longo porrectus in aera dorso, Horrifer aeterna stat niue cuius apex. Vnica Dalmatiae spes et tutela salutis, In primis nostrae pacis amoena quies. Separat hinc nostras montanis collibus oras, Inde tenet Turca cum regione solum. Est ubi continuis exercita corpora bellis Mos dare seu celeres exagitare feras. Stramineis habitare casis et uiuere rapto Alpe sub aeria gens truculenta solet. Gens assueta diu nulli parere, leonis Ante pedes tandem concidit illa boni. Politiam ueteres quondam dixere parentes, Haec fuit externum nescia ferre iugum. Venerat hos inter colles saeuissima quaedam Seditio, nobis heu nocitura tamen. Nam timor omnis erat, ne dum discordibus armis Bella gerunt, hos in barbara turba ruat. Sic nostra ex horum pendebat uita ruina Forsan et Illyrici littoris omne solum. Dandulus hanc dulci leniuit uoce, quietam Restituit Veneta sub dicione plagam. Eualuit populos e duro robore natos Dandulus alloquio conciliare suo. Horum discordes grauitate coercuit iras, Ardebat quae iam flamma, sepulta iacet. Res mira, o nullos aetas moritura per annos, Praemia posteritas fac precor ista legat. Saxea magnificus lapidosi culmina montis Dandulus ecce regit, corda ferina domans. Mittere deberes, celeberrima curia, tales Saepe duces nostris urbibus immo patres. Nam sumus in misera positi quam sorte, uidetis, Mergitur et quanto nostra carina salo. Firma satis fuerat quondam Pagaseia puppis: Fracta sub aequoreis haec tamen isset aquis, Ordine clauigeri si non prudentia Tiphis Vela daret, tumidis exsinuanda notis. Dic ubi Thessalici non exeat gloria currus, Gloria Dardania sanguinolenta nece: Automedonteis nisi concitaretur habenis, Illius forsan mentio nulla foret. Nos quoque qui liceat non sumus in ordine tales, Grandibus ut paruas aequiperemus opes: Quid sine conspicuo faceremus munere tanti Rectoris, tanto quid foret absque duce? Oppida, regna, plagae, cunctarum culmina rerum Scitis ut attendunt a sapiente regi. Hoc tibi longa dedit summi experientia regni, O decus, o Venetae firma columna togae. Quare age, consensu mundi, quo sceptra gubernas Et facis addictam Solis utramque domum, Quo socias sacrum diadema binominis Istri, Quo ducis ignoti Persica Bactra reges: Effice, supplicibus palmis, procumbimus, oro, Effice quam potis est, gens Spalatina rogat, Ne bonus a nostra discedat Dandulus urbe Tam cito, si populi quae tibi cura tui est. Sin autem nequeas, ipsum ad maiora reseruans, Di faciant patriae magna daturus eat. Felix, o nimium felix, cui sorte sub umbra Contigerit tanti uiuere posse uiri! Quem Spalatum, donec stabunt monumenta Salonae Clara Dioclitiae, tollet ad astra uetus. Donec honorati stabunt uestigia muri, Nulla dies, nullus quem reticescet honos.
32. in laudem eiusdem
Dandulus iste quis est? Veneti generosa senatus Curia quem iactat. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Clarum Choruatia cuius Nomen ad astra uehit. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Praestanter uiuida uirtus Quem superis miscet. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Splendet clementia cuius, Fulget ubique decus. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Sceleratis poena, bonorum Perpetuus fautor. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Speculas qui uertice montis Imposuit celsas. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Sanas componere rixas Qui didicit solus. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Quo protegente nec hostem Spalaetum uidit. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Bis senis mensibus amplum Struxit opus qui tam. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Pulchram qui subdidit alto Planitiem muro. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Miseris solamen, egenis Qui noua tecta dedit. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Numerosae dulcia genti Qui dare festa iubet. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Duro qui tempore nobis Iussit abire famem. Dandulus iste quis est? Dandulus iste quis est? Quo nos hic uiuimus omnes. Quisquis is est, uiuat Dandulus iste precor.
33. in laudem Aloysii Capelli,
praetoris Spalatensium dignissimi
Parcite caelestes, non solum curia diuos Vestra tenet: Veneta sunt et in urbe dei. Credimus ex diuis Venetum constare senatum, Credibile est Venetum numen habere decus. Iustitiam si quaeris, habet; pietate meretur A dominis mundi principibusque coli. Nobilis excedit dominae fastigia Romae, Adiciens titulis regna beata nouis. Iam Rhodanum uincit, Gangem superabit et Indum; Iam Scythicus Tanais sub sua iura fluet. Credere quis posset tam magni cura senatus Quod sumus, o nullo tempore notus amor. Cura sumus quarum subter molimina rerum, Nostra uident Veneti commoda cuncta patres. Gaudeat o felix Spalatum Spalatinaque turba: Caesaribus nostris maxima cura sumus. Plurima quid dicam praetorum nomina, quanta Felici auspicio missa fuere tibi! Venisti nobis, celeberrime Dandule, post te Bernardi fulsit gloria Hieronymi. O bene prouisum, dignus successor ut illis Missus adest, cuius transilit astra decus. Cuius ubique fauor nitida crebescere fama Cernitur, immensus conciliatur honos. Felix, o nimium felix Aloysius, ecce Iura tuis populis, urbs Spalatina, dabit. Iam secura potes dormire sub auspice tali: Nil tibi defuerit, reddito uota deis! Diues eris rerum cunctarum, bella recedent Impia, iucunda stat tibi pace frui. Iurgia nulla forum, nullas disrumpere leges Sentiet: aequa suum libra rependet onus. Libera quaeque domus, nullis obnoxia furtis Viuet. Adulter erit si quis, acerba luet. Nulla erit incerti lasciua licentia uulgi: Supprimet affectus poena tremenda malos. Praemia laudatae fuerint si maxima uitae In pretio, surgent nunc magis atque magis. Ferrea cessistis, uenerunt aurea nobis Saecula, multiplici laude canenda mihi. Dum modo patricium decus, o ueneranda Capellae Gloria, sufficit dicere Musa rudis. Hanc tibi perpetuo Natalis munere donat; Parua sit an grandis, seruiet usque tibi.
34. de infantulo a porco occiso
Paruulus in cunis - scelus o - dum luderet infans Ederet et blaesos lingua tenella sonos, Cum sue quem solo miseri clausere parentes, De feritate ferae nil metuendo mali, Corripuit rabidis puerilia dentibus ora, Ex sue mansueto tam cito factus aper. Hinc lacerum tenero diuulsit fronte cerebrum Et capite exeso sic male pastus abit. Hoc ubi persensit nostri pia cura Capelli, Non tulit indignae crimina saeua necis, Iussit et occisum rabido consumier igni, Vt, fera sit quamquam, facta nefanda luat. Conueniens quid sit tali sub praeside, ciues, Discite, qui nocuas non iubet esse feras.
35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat
Quae, Francisce, tuos puella uultus Exarsit teneros, candide, scire cupis. Addam pollicitis fidem libenter, Ne rigidus uidear Caucaseusque nimis. Non mortalis amor decente forma, Virgo sed supero de Ioue nata fuit. Haec dum florigeros odore campos Perlustrat similis Persephonae et Triuiae, Vidit te uiolas rosis legentem Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu. Miratur faciem comis nitentem Et teretes digitos marmoreasque manus. Quis tum praecipuos Adonis artus Praeferet, Idaliae sit procul ira deae! Illi uisus eras fauore tali, Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus. Te spectans oculis perambit usque Virgineis, rabidas concipit illa faces. Nomen scire uelis tui furoris Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe: Caelestis patria, beata forma, Euphrosyne nomen dicitur esse suum. Haec tibi mala parat manu feraci Aurea, conspicuo munera digna deo. Felix ne nimium superbulum et Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor: Florum depereunt cito colores Et iuuenem subito curua senecta rapit.
36. de eiusdem discessu
Hei cita saecla uolant: iam tertia uertitur aestas, Iam teritur spatiis ultima meta suis: Tu patriam, generose, tuam, tu pectora fratrum Visere, tu socios iam comitesque paras. Ast ego quid faciam? Scribam cui carmina? Solus Destituor, sordent hei mea fila lyrae! Plectra iacent nobis foedata rubigine turpi, Liuet et ingenii lucida cura mei. Quid mihi cum studiis? Dulcissima cura legendi Me fugit et mentem detrahit illa meam. Amplius, ut fueram, scribam non carmina laetus, Castalius tinget nec mea labra liquor. Parcite montiuagae, Parnasia numina, nymphae: Non dabimus uestris thura, cremanda focis. Hi mihi, discedet quondam mea sola uoluptas, Solus amor nostri carminis atque decus. Discedent quondam turgentia carbasa uento, Carbasa luminibus uda futura meis. Me miserum! gelidi sentimus signa pauoris Concrepuit gracilis seu lenis unda noti; Fulserit aut nitidi tantum clementia caeli, Protinus est curis cura grauata meis. Seu nautam quisquis monstrauerit ... ille Tristia uulneribus fert alimenta meis. Seu mihi forte ratis fuerat conspecta, timemus, Ne mihi praesentes auferat illa deos. Ah, Neptune, tuo figam quae dona sacello; Tyndaridae, uobis, quae tibi, Leucothoe? Ni cito dulce meum Francisci nomen amici Littoribus soluat stupea uincla meis. Ni bona signa fugae celeri tam sidere fausto Annuerint, rapidum ni mare radat iter. Nunc mihi qui Triuiae studuit uim ferre Dianae, Pleiades faueant Oleniumque pecus. O utinam totis hiemarent astra diebus Tristia, pro geminum Parrhasidumque face! Ne mihi dilectus posset discedere Achates; Patroclus, Pylades Hyrtacidaeque comes. Tunc mihi fata darent felicia saecla beato, Tunc ego perpetuo laetus amore forem. Quid loquor infelix? Quid inania uerba, querellas Fundimus? Hei steriles non facit ille sonos. Per mare ueliuolas festinat tendere pennas Ferreus et nostrum curat amare nihil! Vade magis gratos forsan petiturus amicos, Non puto sic fidos. Dulcis amice, uale!
37. Spalaeti discessum magnifici uiri
Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui,
lugentis consolatio
Fama Salonaei nunquam reticenda palati, Regia littorei deliciosa soli, Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes, Spalaetum, priscae nobile gentis opus: Cur ita caelestes furibunda uoce fatigas, Sauciat heu superos cur tua lingua deos? Quae noua causa mali? Vesanis pectora pugnis Nuda quid incessas? Quid sine fine premis? Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres? Pallida quid facies, quid sibi maesta uelit? Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos, Mollia sanguineis unguibus ora notas. Sera nimis longae latitant monumenta Salonae, Alta ruinosas contegit herba domos. Aequor in immensum curuus designat arator: Hic erat antiqui principis alta domus. Hac super inducto crepitabat lympha meatu, Conueniens oculis hic puto scena fuit. Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi Forma, cauernosis eruta fornicibus. Obliterata diu lacrimis te spargere regna Si iuuat et turpi flere subacta situ, Longior emineat maioris copia luctus, Protinus adueniat causa dolenda tibi. Moenia semiruto prodibunt Martia uultu Et Capitolini limina quassa Iouis. Tum ueteris fractae surgent Pandionis arces, Cecropis hospitium Palladiumque uetus. Inde draconigenae monstrabunt uulnera Thebae, Innumeras misera conditione fores. Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum, Exseret euersum Troia superba caput. Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae; Nil habet ostendat quid superesse sui? Sunt aliae centum deleti nominis urbes, Quas erit insanus credito flere labor. Oppida mille iacent uariis tumulata ruinis: Omnia sunt aeuo comminuenda graui. Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus; Imminuunt quod non saecula longa malum? Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores, Omnia sint habitu candidiora tuo. Cernimus, ut maestum paterno in funere natum, Hic stetit Aspalatum, talia uerba gemens: "Non mihi sollicito priscas deflere Salonas Est animus tristis, non ego uana queror. Regna uetusta fluant: grauius sub corde fouemus Vulnus et est gemitus altera causa mei, Altera cura; dolor non hic mea pectora uersat; Parcimus excidiis funeribusque rogis. Saeua iubes nostri retegam monumenta doloris, Haec gemebunda mei signa doloris habe: Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe, Sedibus e superis uenerat immo deus. Traxerat hic secum comites, moderamina clari Caesaris, Herculeum Romuleumque decus. Erigones habitus formosae, sancta Catonis Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales. Hic Lycias secum sortes, Dodona uolucres Quas alit, horrendae uexerat antra deae. Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli, Pectora sacrifici religiosa Numae. Hic Nasamoniacis docuit quae corniger aruis Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat. Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani, Regule, uelle tuum propositumque tenax. Hunc si uidisset tenebroso in carcere quondam, Credibile est uinctus Cimber in arma ferox Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire Dextra potens: uincor nobilitate uiri." Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas, Huic medio clausum pectore numen erat. Si Samium perhibent, prisco si tempore constat Egeriam sacro consuluisse Numae, Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum Te fora, te leges, diue Iacobe, tuas! Qua fera corda trucis populi grauitate regebat, Consilium uiduis qua pietate dabat! Vt fuit oppressi felix tutela clientis, Omnibus hic miseris quale leuamen erat. Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat; Castior Hippolyto turpis adulter erat. Hoc duce miluus erat tenuis gallina, molossus Parua catella, ferox agna nouella lupus. Clodius hic grauior semper grauiorque Milonum Turba fuit, nocuis hac regione locus. Mansueuere quidem feritatis pectora, nullo Pressa metu, nulla lege uetante tamen. Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis Hic stetit; extabant horrea plena mihi. Vndique uitifero faciebant munera Baccho Agricolae, Cereri rustica liba dabant. Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos, Prela tot Albanis non maduere iugis. Gargara tot segetes, Libycis non area campis Diues hiulca terit dum Canis ora rigent: Musta sub autumno calcabat turbida rubro, Quot meus agrestis farra tegebat humo. Forte famem, nullam norant sua tempora pestem: Ah peream si non hic puto numen erat! Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae Templa, Diocletio constituenda foro. Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum Vota, reor uotis fertiliora meis. Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas, Tempora praecipiti flant leuiora noto. Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis Inclita, turbauit tot bona nostra modo. Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis Abstulit exigua cimba cauata trabe. Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris? Num queror in cassum? num leuis esse feror? Gaudia num fundes uideam cum flere puellas Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?" Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno Tuncego: "Confiteor, iusta querella tua est Confiteor, titulis fuit hic generosus auitis, Vir erat ingenua quis probitate neget? Viuit at et dulces uiuunt sua pignora, nati, Praesidio Venetae saepe futura togae. Viuit amor patriae, pietatis forma supernae, Viuit natorum maximus ille pater. Eximium laudis specimen, castissima coniunx, Magnificae uiuit gloria rara domus. Crescit honos passim, crescunt propaginis altae Stemmata, iam generos, iam uidet ille nurus. Iam tenet in gremio decus imperiale uerendum, Monstrat auum simili iam ore suus nepos. Inclita pennigeri uolitant uexilla leonis, Vndique iam Venetum transilit astra decus. Indica purpureus Titan qua regna colorat Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar; Qua patris Oceani nympharum turba iugales Solis anhelantes excipiendo leuat, Torrida zona rubet Scythiae qua stagna niuosae Sarmaticis plaustris exagitata rigent. Cura sancta patrum felici brachia motu Explicat et latius imperitata patet. Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aeuum Fama uolat, uolitet sed sine fine precor."
38. Francisco Raynerio, patricio Venetiarum
Fama decusque domus patriae uenerabile sidus, Vnica Pierii gloria, docte, chori: Quid, Francisce, facis, librosne amplecteris ulnis? An sedet in gremio mollis amica tuo? Nectit adoratas circum tua tempora laurus Delius, an Paphius myrtea serta puer? Pallados arma magis tibi sunt in pectore doctae, An celebras Guidiam corde tepente deam? Haec simul illa tuo contenta est munere forsan: Quid mirum? Vincis doctus utramque deam. Vna dat ingenium uelox uiresque secundas, Altera materiam suggerit ingenio. Currere longa tuis dicendi copia debet, Sic modulis longas condere Amazonidas. Quid mihi? Nulla Venus, Veneris non filius ad me Peruenit, iratae iurgia nulla deae. Non coma, turgiduli, non candida pectora, ocelli Aut rubor; expressus Xanthia nulla liquor. Num promissa fides, num sunt haec carmina mille, Carmina pollicitis facta minora tuis? Non ita Quintilios celauit Caluus amores, Dum memorat feruens, docte Catulle, tibi. Saepe tuas solitus retinere Propertius aures, Conticuit socius non tibi, Naso, tuus. At poteris nostris uafer obiectare querellis; Carmina non mittis: carmina nulla damus. Et tibi Musa fauet; promisti carmina, debes Pollicitis dubiam non adhibere fidem. Me tenet Adriaci maris interclusior ora, Vlla Venus quam non, rarus et hospes adit. Gens habitat truculenta, ferox Coruatia muros Inde premit, Scythicis horridiora locis. Quid tibi uis scribam? Nulla est mihi Xanthia, nullus Hic amor aut digno carmine causa patet. Si qua tamen placuit, non stilo, carmine, nardo Ad dominam rutilo, sed datum ire uia. Id faciant fortes, Mauortia pectora Achillis, Herculis, Antaei semiuirique bouis. Femina non tanti dabitur mihi. Femina quodam Vertit Apollinea moenia structa lyra. Femina Martigenas mansuri nominis urbes Cumque Palatinis traxit ad ima iugis. Mollibus assuetus studiis tenuique Camena, Dissidet armifera noster ab arte furor. Ingenio tantum facili meo gaudeo si quod Esse potest miseris, dulcis amice, locis. Id quoque post abitus minuit mihi gratia tristes, Maius opus tibi quos accelerare dedit. Infueras mecum, domine carissime rerum, Ingenium stimulis claruit egregiis. Nunc iacet exesum ueluti rubigine ferrum, Vt iacet atra, domus contumulata situ. Tu tua celsus habes Capitolia celsa Tonantis: Quis neget aetherios regna subire polos? Qua Venetis praelustre nitet regionibus aurum, Qua micat albus onyx Synnadicusue lapis. Tu comitum, numero, felix ostroque superbus, Nunc has, nunc illas aspicis orbis opes. Quicquid ab auricomis eiectat Hiberia fossis, Dalmaticis quicquid conuehiturue locis. Quicquid Erythraeo fulget sub littore, quicquid Sidonio tincti fulget in aere gregis. Quicquid ab Assyricis diues Panchaia campis, Comparat, in Libycis quicquid aratur agris: Dat tibi terra potens, Venetae celeberrima gentis Gloria, dat grauidae sarcina structa ratis. Tu modo sidereos spectas, Francisce, ministros, Nunc oculos retinet uncta palaestra tuos. Hic tibi materiam nitidi formosa puella Carminis, eximium dat in amore decus. Hic Venus et Veneris facundas filius artes Perdocet, egregiae munera militiae. Cypriacas dilecta domos et moenia nati Deseruit, Venetum quod petat hospitium. Scribe age, materiam tibi dat longissima rerum Copia, Phoebeam docta Thalia lyram.
39. Tabellas alloquitur, ut eundem Franciscum secure adeant
An quia magna times intrare palatia forsan Et domino mixtis oscula ferre iocis, Retrahis iccirco, fidissima littera, passus, Fida ministerii munera ferre mei? Num pudet? Ipsa rogo uanum depone timorem: Est leuitas quod non cuique timere nocet. Altiuolas igitur felicibus excute pennas Ominibus, uento curre secunda tuo. Ni mihi nota forent uirtutis praemia clarae Illius, ingenium, sors, probitasque fides, Non ego per dubios uario discrimine casus Te traherem, nocuis haud mihi missa fores. At quoniam facilis noster deus ille perennis, Phoebe, tuus cultor conspicuumque decus, Qui mea facundo carpsit praecordia uersu, Cuius in extremo funere seruus ero, Te manet, acceptam perstringet et aurea labris Adiciens roseis basia multa dabit. Tum leget et releget formoso saepius ore Te meus aeterno tempore factus amor. Tum niueis manibus nimium retinebere fausta, Tum domini blando suscipiere sinu. Quam fortuna tuum clarescet candida fatum! Tunc eris accepto munere laeta nimis. Sis precor at memori, placeat si, percipe mente, Quae referas domino, pauca sed apta dato: "Non tibi pauca meis possunt, Francisce, libellis Reddere condignas carmina facta uices. Nam tua tanta seges cumulati muneris explet Ingenium nobis exiguumque latus. Littoribus conchas, coaceruas gramina campis; Obruimur meritis undique nempe tuis. Qui modo pro uersu quaerebam mittere uersus Proque sonis tenues, mollia uerba, sonos. Nunc in amore tibi non tantum uerba licebit Mittere, purpureis, ut fit, operta comis, Vera sed ex animo uerum testantia amorem Promere, dulciloquo mutua scripta sono. Tanta suo nunquam concepit pectore Bacchus Gaudia Gangeticis cum traheretur equis. Tanta nec, Hectoreae caderent cum moenia Troiae, Audiit Haemonium Graiugenumque decus. Tanta Giganteus Phlegraea ualle triumphus Nec meruit, superi parcite quaeso dei, Quanta meas nunc oh penetrarunt nata medullas Prospera, quod domino tantus amicus ero. Per uada, per Libyes mecum, per curua Maleae Littora, per Stygias est aditurus aquas. Sauromatas, glaciale solum qui uisere pro me, Nec timet extremis qua fluit Indus aquis. Cui ueterum cedunt arctissima uincla uirorum, Qui Phrygiam uincit Tyndareamque fidem. Haemonius cui sum fidus, cui Theseus ipse, Scipio, Patroclus Castoreusque comes. Ah tua magna nimis, dulcissime, littera nobis Pollicita est, meritis haud agitata meis. Ast ego quid merui? Qualis mihi munera confert Heu dominus? Quae sunt haec benefacta rogo? Militis en princeps, dominus tu munera serui Exigis at mores hoc meruere tui. Hoc genus e celsa demissum postulat aula, Hoc sibi perpetui nominis altus honos. Non mea, quae nulla est, uirtus, non praemia grati Muneris, accenso non in amore fides. Attamen utcumque est, sic habetur epistula, quam tu Misisti, extremo pectore fixa mihi. Vt nec Erythraei pretiosum gurgitis aequor, Fulua nec auriferi fluminis uada Tagi, Non opibus Persae, felicia munera Croesi Hanc mihi de nostris, eriperent manibus. Hanc ego pectoribus perstringam uiuus, eandem Mortuus obliquo substituam capite."
40. ad eundem Franciscum Raynerium
Seruet chrysocomos suos paratus Croesus, purpureos Tyros amictus Extollat, uiolae, colore tincta. Reges Mygdonias eruant columnas Celsas dum statuunt domos nepotum: At nuper, gracilis poeta, uersus, Quos tu dulcisonos mihi dedisti, Non tantum proprio sinu tenebo, Francisce, Aonidum decus sororum, Discam sed, totiens benigne lectis, Et tangam citharae canora fila, Quo possim melius placere Phoebo, Quem tu perpetuo fauore curas.
41. ad eundem
Dulcis amice, fauet nouenarum turba sororum, Suggerit ingenium pulcher Apollo tibi. Ipse manum facilem, digitos ad pectinis usus Doctus habes, doctae consona fila lyrae. Percute meque tuis, dulcissime, dulcibus exple Carminibus, fieret copia nulla licet.
42. ad eundem, quod eius carmina
cogant ipsum de amoribus scribere
Esse quid hoc narrem? Quid tam tua carmina nobis Blanda cothurnatos eripiunt animos? Xanthia cara tuos rapuit quae nuper ocellos, Quid uenit ad nostras terque quaterque manus? Quid tua nocturno recitantur murmure nobis Scripta? Puellares quid cano luce modos? An amor et ueneris placidissima cura morantes Acrius exustis corripiunt facibus? Sic erit asper equus: contunderit ora lupatis, Non detrectantem frena minus cruciant. Vomeris urget onus tenerorum colla iuuencum Durius: haud sentit qui patienter arat. Charolus Astraea deducens Alpe cohortes, Mole canant alii qua uenit Ausoniam. Agminibus quantis occureret Itala uirtus Protinus, hi dictent qui sibi saeua uelint. Turcus ut armigero bellum terraque marique Suscitat in miseros milite christicolas, Enumerent alii, Venetorum mille carinas, Venit ab occiduis quantaque classis aquis. Belliger, aduersus Turcas Vngaria quantis Viribus exsurgit, Calliopea, refer: Nos Venus et Veneris gratissima cura Cupido Seuocat a duro carmine: blanda canam. Quare ego sacra sequar sacrae uexilla Diones, Deponam tumido bella cruenta sono. Phoebe pater, ualeas, ualeant Heliconia diuum Numina, Mars, ualeas uosque ualete, duces. Iam mihi mens rigidae surgit recitare puellae Lumina, luminibus insidiosa meis; Proelia ficta, iocos, commixto melle uenena, Oscula, liuidulas, lactea colla, notas. Iam mihi nocturnae ueniunt ad carmina rixae, Murmur et in tunicis poma reclusa suis. Iam mihi Phaedra uenit, formosa Semiramis et quae In rigidos fertur mollius isse uiros. Quid mihi cum uestro, Cocytia turba, cerastae? Ite procul tristes: dulcis Amor, uenias.
43. Britio Albinouano
Cur mea Musa silet, iuuenum doctissime Briti, Versibus excultis, Albinouane, petis. Ipse licet taceam, poteris cognoscere quare Elinguis facta est Musa repente mihi. Accipe pauca tamen, tua me ne gratia forsan Obliti culpet carminis esse reum. Otia carmen amat. Fuerant haec otia nobis, Currebam quando liberiore rota. Solus eram, soli fuerant satis omnia quaeque; Nil nisi uas simplex panis et unda foret. Nunc alia est ratio, Briti carissime: plures Circumeunt curae distrahimurque magis. Hinc ancilla petit, famulus uult inde, subintrant Nuctricum expensae continuusque labor. Vxor, ab Eois quicquid rate transuehit oris Mercator, uellet ponere in articulis. Viderit haec uestem, si qua est hyacinthina, dicit: "Dos emat hanc saltem, non inhonesta mihi!" Stat inaratus ager tenuis uindemia supra est, Hoc opus est, poscit iam sibi uterque puer. Maeonidem si quis perfecerit hisque Maronem, Vergilius mutus, mutus Homerus erit.
44. ad Nicolaum Albertum pro Christophoro Papale, sororio suo, Tu quae Iuris, dulcisonis Illi multiplices ferens Non quae sunt recinis sed in fauorem Fortassis loqueris cliens patroni. Non est Non dignus numeris,
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.