Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Previous page

Next page

-- 19r --


Destruis infelix ambitionis onus.
Turpis auaritiae quae sunt discrimina, monstras;
Quid ualeant leges, quid pia iura monent.
lurrida Lurida Tartareo depellis corde uenena,
Fumiferos motus tu ratione domas.
Eloquio superas praecordia ferrea grato,
Moribus expellis, religione, fide.
Proh scelus! et tantus, stimulis obnoxius, atrae
Vir gemit inuidiae: quae sibi cuncta rapit.
Nil facis, o liuor; dentes constringier in te
Conuenit: hic multo celsior inuidia est.

18. in laudem Ioannis Baptistae Mullini, Spalatensium praetoris dignissimi
Bella, fames, morbus totum sub legibus orbem
Constituisse suis, cum uoluere, queunt:
Spalaetum tribus his mundoque potentius ipso
Exsuperat felix haec tria damna tamen.
Quo duce tam saeuos miraris uicerit hostes,
Vis recitem? Superant quae, rogo, scripta lege.
Tempore quo nostram Mullinus praetor ad urbem
Applicuit, dextra non sine uectus aue,
Ferrea belligeri patuerunt limina Iani,
Omnia terrifico plena fuere metu.
Clausit at horrendum postquam prudentia templum
Huius, adest placidae pacis amoena quies.
Rura colonus arat, feruent cultoribus agri,
Liber agit saturas undique pastor oues.
Non Turcae insultant portis, non arma minantur:
Dalmata iucundae munera pacis habet.
Hinc suberat Cereris non parua penuria flauae,
Dura fames, rigido durius ense malum.
Hanc bonus extinxit propria uirtute Ioannes,
Ingenio, studio consilioque graui.
Ecce uides tibi quid felix uindemia profert:
Vina Maroneis nobiliora cadis.
Vndique subuectant celeres uitalia nautae
Commoda, diuersis trans mare uecta plagis.
Post bellum saeuamque famem saeuissima pestis
Ausa est in nostrum sumere tela caput.
Sed quia finitimos circum lustrauerat omnes
Felle suo, rabiem perdidit illa trucem.
Nam bene dispositis uigilanti pectore rebus
Dispulit in tumidos saeua uenena notos;
Dispulit obscurae tam saeua pericula mortis
Praetoris clari nobile consilium.
Ergo luem superas, superas bellumque famemque
Viribus atque animo, clare Baptista, tuo.
Omnia magnanimae uirtuti incommoda cedunt,
Haec domina humanis casibus imperitat.
19. ad Angelum, Dominici Manlipetri, classis Venetae prouisoris, logothecam fidissimum
Non si Corycii pateret antri,
Secesus, foribus mihi reclusis
Ad sacras, uenerabilis, cohortes,
Phoebe, Castalios et ad liquores;
Non si Pindaricam chelym ferirem,
Sublatus Getici fauore plectri,
Lesbois modulantior libellis,
Dircaeum superando uoce cycnum;
Non si tergemino ferar uolatu
Caelum, Dulichii Camena uatis,
Quo uel Pierii decus Maronis
Felix aetherias adiuit auras,
Musarum preciosior corona:
Princeps Angele, gloriose uatum,
Felix Ausonii leporis auctor,
Possem tot tibi gratias referre,
Grates tot meritas habere possem.
In nostrum refoues amore fratrem,
Quo non Tyndareos ferunt calores
Arsisse, Haemoniae fidem fauillae.
Vincis, Pirithous tibi relinquat
Exemplum ueteris fidele flammae.
Defessum tumidis leuas procellis,
Tali sed catus allocutione,
Quali Marmaridum feros leones,
Saeuos Leucadii furoris aestus,
Posses Bistonias mouere quercus,
Pectus seu tetricae uelis nouercae.
Tu mentis dubiae bacillus et tu
Nostris pectoribus serena Phoebe:
Omnis terrificos motus repellis.
Tecum raucisonae Charybdis aequor,
Gaetulis liceat uadis; Cerauni
Addantur scopuli timorque Graium
Scribit mellifluos habere portus.
Ne fractis humeris onus recumbat
Tantum continuo labore, curas.
Ingratum domino facis benigno,
Seu mauis Curio, Numae, Camillo;
Illum si nomina potentiorum
Laedunt, qui titulos, decus, triumphos
Condonat patriae libens beatae;
Qui rerum dominos scelus nefasque
Accusat, lacerat, fugat, refellit.
Famae quadriiuga leuatus aura,
Nunc ad fluctiuagae caput Maleae,
Qui nunc occiduis uidetur undis,
Seu uolt aerisonis mouere rostris
Bellum, tabifico cruore taetrum.
Viso magnanimi ducis leone,
Diffidit solio tumens auito
Rector caerulei maris; profundo
Exsurgit tubicen chorusque Phorci;
Miratur gelido pauore Tethys,
Horrens insolitum uenire numen.
Seu uult pulueream citare nubem
Hic, o belligeri ducis uideres
Quid pectus ualeat, quid alta uirtus.
Quanto compositis decore signis
Prudenti uidet hic et inde cura
Quid sit conueniens, quid arma queant.
Mox celsa generosior cohorte
In partes celer aduolat priores,
Exemplum reliquis uirile monstrat.
Illo quis melior toga, senatu
De tanta referente mole rerum,
Seu fors barbaricos mouet tumultus,
Quo maior Venetis fauor triumphis
Accedat, Latio corona regno;
Aestus quo Rhodani Padus furentis
Demergat grauius potentiusque.
Stant patres solito frequentiores,
Flammas magnifici uomunt penates,
Omnis sollicitus uidetur ordo.
Consultant uario tenore quorsum
Diffundet grauidos aquosa Plias
Nimbos, terribilis globum procellae;
Qua possint remouere laude tantos
Incursus rabidi ruentis hostis.
Hic splendet, ueneratur inter omnes;
Solus Dominicus uiget, probatur.
Vt Phoebi uigor arduus minores
Praelustri faculas coma renidet.
Fasces purpurei nitent, curules
Hinc sedes. Tituli beatiores,
Crescunt stemmata nobilisque famae
Ardor perspicuae. Decus perenne
Hinc et Mygdonias opes flagellat;
Sors quamquam renuit caduca, dicens:
"Non sunt perpetuo premenda fructu".
O si laurigerum caput reuincta
E sacris penetralibus faueret
Nostro Calliope benigna plectro.
O possem celebrare, sancta Clio,
Nomen perpetui ducis uerendum,
Claros, Inachium genus, triumphos,
Sed non degeneri superbus oestro.
Esset Threicio canore plenum,
Quid non Cecropio maderet imbre!
Audirent dociles maris procellae,
Coetus plumigerum uagus uolucrum,
Quid blanda canerem lyra sonaret,
De te quid gladius meus feriret.
Per frondes, hederas sacrasque lauros,
Flores per uiolas, rosas crocosque
Cantarem didicit Minerua uulgi
Quod non multiforae pater cicutae.
Cantarent Satyri simul bicornes
Et cum uirginea Diana turba.
Implerem pelagus solumque caelum
Et montes, fluuios cauasque ualles
Grato pectine, dulcibus loquellis.
Laudes Dominici tonaret orbis.
Sed tantum melioribus relinquo
Non nostris humeris onus ferendum.
Ne forsan tenebris serena densis
Inuoluam uitio suis premendo,
Quam si rancidulae chelis magister
Nequaquam modulos fuisset orsus.
Quid tandem? Meritis, benigne, fratrem
Vincis, tot cumulans perambiensque,
Quot in sidereo micant Olympo
Stellarum globuli nitente caelo;
Quot in fluctiuago natant meatu
Pisces, quot querulae canunt uolucres;
Verno tempore rosidas per auras
Quot in florigera uidentur Hybla
Depicti uario colore flores.
Quare non tenuis uelim camena
Persoluat tibi muneris leporem.
Di dent Nestoreos, precamur, annos,
Felices hiemes decente uere
Et cum pacifica quiete Ditis
Fortunae lepidos sinus beatae.
Seu quidquid tibi gratius uenire
Velles, pro meritis habenda tantis.
Thraces perpetuo prius calore
Sudabunt, Babylon niuosa fiet
Et Memphis glacie rigebit hirta
Phoebus nigriferas prius quadrigas
Et Nox chrysocomas mouebit atra;
Excellens Veneti prius leonis
Voluent imperium solo ruinae:
Quam nostro tenebrosa corde Lethe
Expellat meriti tot acta grati,
Quam non continuo fatebor ore
Quae tu continuo benignus auges.
20. in laudem clarissimorum uirorum Marci Antonii Mullae nec non Bernardini Nauagerii, Dalmatiae censuram gerentium hendecasyllabon
Censura exoriens Catoniana,
Qualem non homines prioris aeui
Senserunt, oculis nec ista uidit
Nostrorum generatio parentum,
Decreto Veneti uolat senatus
Vrbes per medias sinumque totum,
Saeuis Adria qua tumet procellis,
Fluctus Illyrici maris retorquens;
Lites ut dirimat, dolos refringat,
Poenas dent meritas scelestiores,
Mulctas, exilium, flagella, caedes,
Perpendat trutina seueriore
Quid sit conueniens, malum, quid aequum,
Quid sit discutiat pium nefasque,
Cunctis ius tribuat reosque damnet.
Vt seruet ueneranda iussa patrum,
Sceptro qui populos beatiore
Semper sunt soliti fouere caros,
Offensam minimo nec exhibentes.
Felix o populus, superbiore
Vultu qui tetrici cares tyranni.
Clemens est dominus deusque noster,
Excellens, humilis, pius, benignus.
Aspectum cupiunt uidere cuius
Gentes barbaricae plagaeque mundi
Exustae, quibus est domus Syenes
Et quorum Scythicae niues rigescunt,
Ganges qua Nabataea regna transit,
Qua stant Herculei laboris axes.
Exornent, generose Gritte princeps,
Di te perpetuo tuosque patres
Collegis sophiae, uiris peritis,
Qui nos auspicio bono prosectis
Ornasti. Vigeat per omne tempus
Regnum pennigeri leonis almum,
Quod nostras placide tuetur oras
Tantorum miseretur et laborum.
Quo terris nihil est magis benignum.
Illud nec spatio ruentis aeui,
Nec possit grauibus perire bellis,
Semper sed titulis nouis uirescat,
Illius penetret polos cacumen.
O sors auspicio secunda laeto,
Consulto hoc superi bonum dederunt.
O factum bene quod paterno amore
Vrbes Dalmatiae fidelioris,
Res tantas, populos remotiores
Librata moderando lance tractet
Mullae progenies et Nauageri.
21. ad eosdem Sapphicum
Longa multorum series malorum
Hactenus crebris cumulata damnis
Dalmatas laesit miseros amaro
Non sine planctu.
Hactenus nostrae regionis urbes
Barbaras multum timuere turmas;
Moenibus quarum cruor, arma, bellum
Semper inhaesit.
Fructibus tellus caruit creatis,
Partior uictus Cereris negatae,
Sordidus nullum Bromius liquorem
Sub pede pressit.
Litibus iunctae dubiis querellae,
Hactenus rixae, dolus affuerunt,
Luctus, infandum scelus ac rapinae
Conuiciumque.
At modo laetas nouat urna sortes,
Candidum pullus subit in colorem,
Fata fortunam uariando uersant
In meliorem.
En Nauagerus bonus, ecce Mulla
Prouidus, iustus, sapiens, benignus,
Nobilis, constans et uterque rarus
Censor in orbem.
Non metus adsunt, furor, ira questus;
Litium cessit genus omne: pax est;
Exulant fraudes, uitium recessit
Seditioque.
Clodius nusquam, Catilina nusquam,
Sisyphus, Gracchus, Sinis et Procrustes,
Exhibent poenas sceleris Cethegus
Cum Dolabella.
Adriae feruens mare nunc quiescit,
Illyris diuo statuit leoni
Templa, centenas agit ecce grates
Dalmata felix.
Ille per totum celebrandus orbem
Praepotens ordo Veneti senatus
Fungitur uotis iubilans et ambas
Dormit in aures.
Dum nidet tantos meruisse alumnos
Clarus, aeternae monumenta famae,
Qua uigent illi quibus alma monstrat
Sidera uirtus.
22. ad eosdem elegidium
Principis altus honos conspexit lumine Gritti
Subdita quo mundi cernere regna solet:
Dalmatiam innumeris turbatam litibus, urbes
Illyriae totas Adriacumque sinum.
Dixit et: "O Veneti, sociis consulite, patres:
Est opus addictis uelle iuuare pium".
Protinus elegit patrum sententia concors
Censores, quibus haec tam pia cura data est.
Quare agite, o soboles generosi stemmatis alma,
Exhibitas populis reddite quaeso uices.
Rem date cuique suam, statuit sanctissima legum
Sanctio; libratis lancibus aequa date.
Iustitiae seruare modum pulcherrima res est,
Iustus honoratae praemia laudis habet.
Eia agite, o iuuenes, animis concordibus altum
Scandite iter meritis accumulando noua.
Marce, tibi, Antoni, decus immortale paratur;
Bernardine, tuus non morietur honos.
23. ad eosdem epigramma
Fama per aetherios uolitans memorabilis axes
Impleuit rutili solis utramque domum:
Censuram grauitate nouam, compescere lites
Lancibus aequatis et trutinare libram;
Omnia metiri recta ratione modoque
Consilio, affectu, religione, fide.
Qualiter haec populos tractat dulcedine toruos
Cogit et hos leui subdere colla iugo.
Mulla, tuum decus hoc, decus hoc, Nauageria proles,
Suggerit aligero grata trophaea Ioui.
Felices quibus est concessum sidere fausto
Munera tot patriae ferre beata suae.
24. ad eosdem distichon
Astra subire paras claro molimine, Mulla;
Perpetuo uiuent quae, Nauagere, geris.
25. aliud
Nauibus exercet Nauagerius inclita censor
Gesta; rigent si quae, mollia Mulla facit.
26. ad illustrissimum principem Venetiarum Augustinum Barbadicum pro Dominico Manlipetro, classis eiusdem prouisore, elegia
Littera, barbarico fundata palatia saxo,
Ibis ad augusti tecta superba ducis,
Qui tenet immensas largae ditionis habenas,
Exsuperat cuius nomen utrumque polum;
Cuius inextinctum crescit decus, undique nostris
Aurea temporibus quo duce saecla uigent;
Quo nihil in toto uiuit clementius orbe,
Imperium profert iustitiamque colit.
Plurima Synnadicis quoniam decorata columnis
Inuenies, Phrygiis plura referta notis,
Accipe pauca, sacros ne perdas forte penates,
Te Latii fallant limina neue Iouis:
Ingrederis dominam nitidae regionis, onustam
Fascibus, imperiis, nobilitate uiris;
Reginam intrabis terraque marique potentem,
Classibus extensam militiaque grauem.
Hinc loca praeteriens remorantia, mercibus orbem,
Innumeris dices huc coiisse bonis.
Tota Tyros dibaphas uestes huc nobilis affert,
Sidon Agenorei uellera tincta gregis;
Balsama diues Arabs Panchaica mittit, Eoas
Huc plaga Mygdonii contulit orbis apes.
Quidquid fundit Hiber, flauas Harimaspus harenas
Huc uehit, Illyrici diues et ora soli.
Quaere ubi conspicuos intraueris aduena campos,
Vnde togatorum, principis unde domus.
Tunc fora monstrabunt feruentia litibus, auctas
In melius leges patriciumque decus.
Tunc tibi sidereis certantia templa colossis
Occurrent, Libycis nobiliora tholis.
Vndique regifico lucescent atria luxu
Splendida, cum domibus tunc tibi uitra suis.
Haec tibi miranti dextraque in parte trahenti
Lumina, tam nitidos laeta uidere locos,
Aurea magnanimi succrescet imago leonis,
Imperium princeps quo duce noster habet.
Hic domus, aetherio penetralia digna Tonante,
Haec erit optatae meta tenenda rotae.
Arte gradus Libyco structos de marmore clara
Ascendas, superos ut subitura polos.
Neue reformida tanges cum limina, si te
Obruat illustris fama corusca uiri:
Non erit id fulmen, populos non fulmine terret
Ille suos, placida sed pietate fouet.
Haud grauat inuita renuentia colla catena,
Libera sed socia compede regna tenet.
Non erit id nitidus fulgor praediuitis aulae,
Non tantum flaui lumina chrysolithi,
Quam decus et dignum tam claro caesare lumen,
Conspicui mores tergeminumque sophos;
Quam facies, ueluti rutilanti Phosphorus igne
Irradiat Latium qua Venetumque solum;
Qua fert Hesperii confinia clarus Hiberi,
Vltima Gangetici qua ferit arua poli;
Parrhasiam glaciale solum qua conspicit Arcton,
Seu Nasamoniacae rura perusta plagae.
Te petet: "Vnde uenis? Quid portas, littera? Cui tu
Talia, succiduo poplite? Quaeso, refer."
"Edite principibus princeps uenerande, salutem
Domnicus Hesperio mittit ab orbe tibi.
Quem mala ter denos menses uariosque labores
Spes bona sollicito cogit amore pati.
Ne mirere potens uersat si numine diua
Quemque: coronatis undique regnat equis.
Haec facit agricolas, exhaustos uomere duro
Ilia, duritiem non meminisse grauem.
Suggerit haec uires sulcantibus aequora nautis
Persica, raucisonum dum ferit astra fretum.
Hac duce Neritius tandem penetrauit Vlixes
Fessus ad optatae limina casta domus.
Hac duce Dardanius superatis fluctibus heros
Obtigit Ausoniae uota petita suae.
Mi quoque se comitem praestat Patientia, tantum
Perpetuo faueat annumeranda bono.
Vsque tamen finem, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Haec grauis et tetricis primum se nubibus offert,
Aspera, terribilis, tristis, amara, ferox.
Sed quoniam domitrix rerum, Patientia, uincis
Omnia: dura licet, tu mihi laeta ueni.
Te uolo, tu nostris amplexibus utere, uirgo
Candida, terrificis dulce leuamen aquis.
Finis habet palmam, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Molis inauditae, nulli tolerabile pondus,
Vt potui, longo tempore nempe tuli.
Spe iuuat accensum constanti pectore semper
Indomitum sed enim sustinuisse iugum.
Postquam scire datur pietatem, uiuere laetor,
Laetor, inest pietas principe clara pio.
Fine coronatur, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Si facit extremo patientia fine beatum
Sola uirum, fateor, stat mihi cuncta pati.
Virere dum dabitur, dum me mea conteget urna,
Perficiet Lachesis dum mea pensa grauis:
Hoc onus, hoc uario patiar discrimine pondus,
Hac graue suscipiam conditione iugum.
Fine triumphus adest, finem patientia cuius
Attigerit, meritis praemia digna feret.
Qui mala continuis tolerando laboribus explet,
Ille laboriferum fortius ardet iter.
Qui patietur, aget iucundae tempora lucis,
Post modo composito tempore laetus erit.
Euehat optatas tandem patientia sedes
Me mea sidereo constituatque polo.
Finis habet totum, finem patientia cuius
Iam tetigit, meritis praemia digna feret.
Iam ferat, o Veneti celeberrima cura leonis,
O decus excelsi spesque salusque throni.
Sic tua barbaricis reuirescant arua trophaeis,
Saepius Ausoniam sic tua signa regant.
Sic ueneranda patrum concordi pace tuorum
Semper in immensas gloria crescat opes.
Iam ferat, aetheriam superes sic tardior aulam
Imperites populis longius atque tuis.
Sic generosa tuum uolitent uexilla per orbem,
Obtineant summum perpetuumque decus.
Sic tibi quae uelles ueniant, generosa propago;
Sic tua sidereis fama triumphet equis.
Finis adest, finem spectato, fine precamur:
Eueniat miseris saepe petita salus.
27. ad Dominicum Manlipetrum Venetae classis prouisorem celeberrimum sapphicum
Herculis sudor, decus et perenne
Nomen extensum uolitat per aeuum;
Herculis curru uolitabit alto
Fama superstes.
Quod nouercali stimulatur oestro,
Nubium pressit genus et furentes
Cerberi crines quatientis auras
Ore trifauci.
Virgines aruis Scythicis morantes,
Quod ferum uictor domuit leonem,
Nescio quot nam rapuit quod olim
Terga ferarum.
Magnus extensum meruit triumphum,
Nobilem palmam, titulos superbos,
Reddidit nautis mare quod quietum
Littore ab omni.
Lucidum Liui celebrat uolumen,
Axibus miscent superis poetae
Mucios, Paulos, Decios, Camillos
Corneliosque.
Hi nisi dextras posuere flammis,
Sortibus uitas, patriae leuamen,
Quid nisi largis opibus bearunt
Martia regna.
Dignius nomen, grauior magister
Nescio quid iam uenit ecce maius;
Sit tua, felix, tamen hoc relatum
Pace, uetustas.
Verberat iam iam refluos marinae
Tethyos fontes Syriosque campos;
Hic ad Eoos penetrat recessus
Auspice fama.
Num taces, Clio ueneranda? Plectrum,
Quo duces claros canis aut triumphos,
Quo sonas hymnos sophos et deorum,
Diua resume.
Domnicum pulchris titulis nitentem,
Prole sublatum, meritis perennem,
Effer, erectas recines ad aures
Dulcius Orpheo.
Ille ter denos renouantis orbes
Pertulit lunae, mala, tot labores,
Tot graues soles dubiasque noctes
Aequore toruo.
Ille Scyllaeos totiens leones
Et sues iunctis canibus minaces,
Mille terrentes domuit figuras
Ille ferarum.
Ille piratas relegauit omnes,
Mercibus feruet mare subleuatis,
Somnium fessus leue nauta carpit
Vndique tutus.
Dum studet tantis patribus placere,
Num bonus ductor renuit coruscis
Et manus ambas caput et uerendum
Subdere flammis?
Hostium classi religatus uncis
Dentibus, quamquam sua iam triremis
Arserat, uoti nisi compos olim,
Nescit abire.
Adde quod patrum uenerandus ordo
Credidit tantum tibi, fortis, heros,
Vt parum curet fabricare classem,
Te duce fidens.
Ingruit quamquam grauius periclum,
Solus infestis resides procellis,
Tu famem Pisis releuas molestam,
Hoste seratis.
Quid facis tandem? Venetos reformas
Latius fines, patriae trecentas
Exigis uitas, tolerando uincis
Mille triumphos.
28. ad eundem
Alma salus patriae, meritis habitura triumphos,
Viue Manlipetrae lucida gemma domus!
Fama per aetherios uolitat memorabilis axes
Enumerans meriti, Domnice, facta tui.
Qualiter Hesperii seruaueris aequoris oras
Conspicua Venetae non sine laude togae.
Qualiter imperium praecelsi nominis auges
Non ope mille ratum tot numeroque uirum:
Pectore belligero, sapienti corde, benignis
Moribus, eximia sed grauitate, fide.
Audiit haec Veneti postquam reuerenda senatus
Curia, teque tuas uexit ad astra rates.
Per freta longa simul celeri uectarier aluo
Iussit et Eois te superesse locis.
Quo tibi summa cadat tantarum praebita rerum
Et domites meritis orbis utrumque polum.
Quo melius generosa tui stent signa decoris
Augeat et titulos quo tibi fama nouos.
Suscipe, nam pulchrum est nitidis extendere factis
Nomen ad Eoas Hesperiasque plagas.
29. de eodem
Classibus immodicis Veneti cur saepe senatus
Iussa tot Eoos composuere locos;
Cur iuuat Hesperios modo, tanta negotia, fines
Exigua nimium sustinuisse trabe?
Scire uelit forsan celebris memoranda leonis
Fama peregrinas cunctaque regna plagas:
Qua fluit Indus aquis, Ganges, qua Bosphorus alget
Thracius, Herculeae qua tetigere rotae.
Gloria quod Venetum felix non marmore constat
Aerisono, grauidae non in honore manus:
Sed grauitate uirum tantorum, Domnice, quantus
Ipse nites, celso celsior Hannibale.
30. de aegritudine eiusdem
Mirabar quid maestus eras, Gradiue; rubentes
Abstulerat cristas quae tibi causa, pater;
Dextra Pelethroniam cur exarmauerit hastam,
Quae tibi Lemniacas fregerat ira rotas.
Sanguinea Bellona manu discussa Medusam,
Cur tua luctifico fleuerat ore soror.
Anxia Dalmatiae trepidarint corda fidelis,
Vnde tot heu gelidi signa pauoris erant.
Publica sollicitus peragebat uota senatus,
Mirabar ueneta cur erat urbe metus.
Vndique Marcicolas mirabar feruere Pisas
Vrere et in sacris thurea dona focis:
Aeger in occiduis medicamina Domnicus oris
Quaerit, Apollineas sustinet ecce manus.
Fortibus assuetus semper prouisor in armis -
Proh scelus! - intensis febribus ecce iacet.
Ecce iacet ueneranda tui, Mars, gloria belli,
Vnica Palladii numinis aura silet.
En fauor Illyriae mutat regionis honorus,
Dalmata quo felix, quo duce tutus erat.
Imminet en grauis Veneto iactura leoni,
Infirma est Venetae uita salusque togae.
Nobilis ille tui seruator, Pisa, fauoris
In dubio uitae membra grauata fouet.
Vnda maris quem non, non mille pericula terrae
Prostrarint quondam: febris acerba domat.
Saeuiat usque licet, nullo tamen eximet aeuo
Praemia perpetuo nobilitata bono.
Quis grauior fuerat morbus Tirynthius olim,
Quo super Oetaeos arserat usque rogos:
Obtinuere tamen diuae praeconia laudis
Inclita stelligeri regna subire poli.
Multiplici liceat cecidisset uulnere Caesar
Et graue sacratum corpus haberet onus:
Fama tamen uolitat, felicia Caesaris acta
Dicentur donec maximus orbis erit.
Domnice, pennigeri felix tutela leonis,
Nil uereare mori: quid tibi febris aget?
Maior eris rumpent postquam tibi stamina Parcae,
Iniciet nigras cum Libitina manus.
Fortibus atra uiris non est obnoxia Clotho,
Nil longinqua dies inuidiaque minus.
Si quid inexpertum committere, si quid inausum
Vellet at in nostrum mors uiolenta decus:
Improba non illi quicquam nocuisset amaris
Morsibus, at patriae damna suisque feret.
Damna feret nostro sed qualia quantaque fratri,
Perpetuo seruus qui cupit esse suus,
Munere cuius habet uitam placidumque leuamen
Et quicquid larga de pietate fluit.
Di, quibus est cordi pietas, quorum insidet aure
Excelsum Veneti nominis imperium:
Instituam Libycis solemnia templa columnis
Et cadet ad uestros uictima grata focos:
Hunc seruate, precor, patriasque remittite ad oras
Incolumem, patribus excipiendus eat;
Hunc seruate, precor: patriam seruabitis, orbis
Applaudet, frater sic mihi saluus erit.
31. ad augustissimum dominii Veneti decemuiratum de laudibus Ioannis Antonii Danduli, Spalatinae urbis prouisoris dignissimi
Curia sancta uirum bis quinque, tremenda potestas,
Cuius in arbitrio stat dicionis apex,
Illud et imperium Venetorum nobile patrum,
Quo nihil in toto clarius orbe uiget,
Quod super Hesperios fines protenditur et quod
Iam super Eoos fert sua signa polos:
Di tibi barbaricos, ut consueuere, triumphos
Dent, precor, et celsum tollere in astra caput;
Dent tibi uictrices uolitare per aequora puppes
Terrarum et titulis subdere regna tuis;
Di tibi Romuleas praestent superare secures
Fascibus aetherios et penetrare polos.
Longa tuis superi concedant saecula rebus,
Sit tua perpetuo fama decore nitens.
Quandoquidem nostris tanta est conatibus impar
Gratia, mortali non referenda sono;
Quandoquidem gerimus non sufficientia uento
Carbasa, tam tumidis quando grauamur aquis:
Auspice te tali, prouisor Dandulus urbem
Missus in hanc nostram tot bene facta gerit.
Auspice te felix ridet Fortuna benigne
Aspalato, fuerat cuius acerba modo.
Moenia semirutis pendebant turribus, ecce
Quae modo consurgunt tempore structa breui.
Credendum est Phoebum nec non Amphiona muros
Argutae ad numeros aedificasse lyrae,
Suspicimus si nos miro properamine molem,
Surgere inauditae nobilitatis opus;
Suspicimus si nos annorum mille laborem
Sumptibus et modicis crescere forte breui.
Quem non tempus edax, tormenta nec hostica laedent,
Nec poterint falsi uertere ad ima doli.
In somnis magico seu quis cantamine talem
Cerneret, erectus cernitur iste labor.
Nil mirum: ueteres quod constituere canoris
Fidibus, ecce facit, Dandule, lingua tibi;
Dulcedo et populus facit hoc tibi deditus iste,
Hoc faciunt mores ingeniumque tibi.
Quo loca tam tetricae regionis dura gubernas,
Gentis inhumanae quo fera corda domas.
Maxima continuae facit hoc uigilantia curae,
Hoc labor, anxietas, sollicitudo facit.
Qua struis haud aliter nostri fundamina muri
Perpetuo quam si sint habitanda tibi.
Quisque salute sua iam desperauerat: ecce
Viuimus amoto tam procul urbe metu.
Otia Danduleo blandissima munere pacis
Arbore sub patula carpimus ecce bonae.
Nusquam Turcus adest pictos nec cernimus hostes,
Quis satis est proprias si tuerentur opes.
Pignora diripimus quorum patriosque penates,
Quosque timebamus, saepe timore pauent.
Ecce perhorrescunt confinia nostra latrones,
Sollicita capti sedulitate modo.
Hac regione locus nocuis fuit: ecce tremiscit
Mens mala, criminibus noxia poena datur.
Vir probus et si quis fuerit uirtutis amator
In pretio nusquam nobiliore manet.
Laudibus aetheriis prudens uir ponitur astris,
Quibus in propria conditione manet.
Dandulus aequata sustentat pondera lance,
Hic cui plus iusta, parte rependit onus.
Omnia clementia, summa grauitate magistra,
Qui ratione, fide consilioque facit.
Lucida frons et quae possent hilarare tenebras
Lumina nil nigrum nos meminisse sinunt.
Omnia magnifico facit hic clarescere uultu,
Omnibus arridens, omnia laeta facit.
Fata uices uersant: non semper nubila caelum
Obducunt, iugibus non ruit imber aquis;
Horrida non semper furiantibus aequora uentis
Spumescunt, uno non furit unda modo.
Sic miseris non est fortunae numen acerbum
Semper, at obruerat quo magis, ecce fauet.
Post pluuias nitidi spectanda est gratia solis
Et solet a maesto laeta uenire dies.
Ecce fouet nostras fortuna benignior oras,
Laeta Salonaeum possidet hora solum.
Carior est quando res frumentarias nobis
Dandulus accepit. Vix bene nauis adest,
Exsultant sine fine senes puerique puellae,
Congeminant faciles ad sua uota deos:
"Dii te felicem praestent, felicia nobis
Saecula multiplici qui facis officio.
Di faciant, patrias postquam remeabis ad oras
Et perages quae tu gesseris ante ducem,
Dandule, sublimis surgat tibi tota senatus
Curia et excelsi principis altus honos.
Collaudent generosa tuae gestamina famae,
Hinc referant meritis praemia digna tuis."
Quid bona tot tandem, felix o curia, narrem,
Hunc populum uinxit Dandulus iste quibus.
Disiecerat quanta sed cum pietate penates
Et nonnullorum, lignea tecta, domos
(Publica priuatis praeponens commoda damnis,
Vt faciunt hi quos durius urget onus).
Ordine dehinc alias recto construxerat aedes,
Pro quibus ecce lares et noua tecta dedit.
En tabulata nitent, miseris solacia rebus,
Candidae perspicua stant regione casae.
Est locus Adriaca nulli penetrabilis ora,
Arduus excelsis undique culminibus;
Terribilis, longo porrectus in aera dorso,
Horrifer aeterna stat niue cuius apex.
Vnica Dalmatiae spes et tutela salutis,
In primis nostrae pacis amoena quies.
Separat hinc nostras montanis collibus oras,
Inde tenet Turca cum regione solum.
Est ubi continuis exercita corpora bellis
Mos dare seu celeres exagitare feras.
Stramineis habitare casis et uiuere rapto
Alpe sub aeria gens truculenta solet.
Gens assueta diu nulli parere, leonis
Ante pedes tandem concidit illa boni.
Politiam ueteres quondam dixere parentes,
Haec fuit externum nescia ferre iugum.
Venerat hos inter colles saeuissima quaedam
Seditio, nobis heu nocitura tamen.
Nam timor omnis erat, ne dum discordibus armis
Bella gerunt, hos in barbara turba ruat.
Sic nostra ex horum pendebat uita ruina
Forsan et Illyrici littoris omne solum.
Dandulus hanc dulci leniuit uoce, quietam
Restituit Veneta sub dicione plagam.
Eualuit populos e duro robore natos
Dandulus alloquio conciliare suo.
Horum discordes grauitate coercuit iras,
Ardebat quae iam flamma, sepulta iacet.
Res mira, o nullos aetas moritura per annos,
Praemia posteritas fac precor ista legat.
Saxea magnificus lapidosi culmina montis
Dandulus ecce regit, corda ferina domans.
Mittere deberes, celeberrima curia, tales
Saepe duces nostris urbibus immo patres.
Nam sumus in misera positi quam sorte, uidetis,
Mergitur et quanto nostra carina salo.
Firma satis fuerat quondam Pagaseia puppis:
Fracta sub aequoreis haec tamen isset aquis,
Ordine clauigeri si non prudentia Tiphis
Vela daret, tumidis exsinuanda notis.
Dic ubi Thessalici non exeat gloria currus,
Gloria Dardania sanguinolenta nece:
Automedonteis nisi concitaretur habenis,
Illius forsan mentio nulla foret.
Nos quoque qui liceat non sumus in ordine tales,
Grandibus ut paruas aequiperemus opes:
Quid sine conspicuo faceremus munere tanti
Rectoris, tanto quid foret absque duce?
Oppida, regna, plagae, cunctarum culmina rerum
Scitis ut attendunt a sapiente regi.
Hoc tibi longa dedit summi experientia regni,
O decus, o Venetae firma columna togae.
Quare age, consensu mundi, quo sceptra gubernas
Et facis addictam Solis utramque domum,
Quo socias sacrum diadema binominis Istri,
Quo ducis ignoti Persica Bactra reges:
Effice, supplicibus palmis, procumbimus, oro,
Effice quam potis est, gens Spalatina rogat,
Ne bonus a nostra discedat Dandulus urbe
Tam cito, si populi quae tibi cura tui est.
Sin autem nequeas, ipsum ad maiora reseruans,
Di faciant patriae magna daturus eat.
Felix, o nimium felix, cui sorte sub umbra
Contigerit tanti uiuere posse uiri!
Quem Spalatum, donec stabunt monumenta Salonae
Clara Dioclitiae, tollet ad astra uetus.
Donec honorati stabunt uestigia muri,
Nulla dies, nullus quem reticescet honos.
32. in laudem eiusdem
Dandulus iste quis est? Veneti generosa senatus
Curia quem iactat. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Clarum Choruatia cuius
Nomen ad astra uehit. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Praestanter uiuida uirtus
Quem superis miscet. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Splendet clementia cuius,
Fulget ubique decus. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Sceleratis poena, bonorum
Perpetuus fautor. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Speculas qui uertice montis
Imposuit celsas. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Sanas componere rixas
Qui didicit solus. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Quo protegente nec hostem
Spalaetum uidit. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Bis senis mensibus amplum
Struxit opus qui tam. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Pulchram qui subdidit alto
Planitiem muro. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Miseris solamen, egenis
Qui noua tecta dedit. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Numerosae dulcia genti
Qui dare festa iubet. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Duro qui tempore nobis
Iussit abire famem. Dandulus iste quis est?
Dandulus iste quis est? Quo nos hic uiuimus omnes.
Quisquis is est, uiuat Dandulus iste precor.
33. in laudem Aloysii Capelli, praetoris Spalatensium dignissimi
Parcite caelestes, non solum curia diuos
Vestra tenet: Veneta sunt et in urbe dei.
Credimus ex diuis Venetum constare senatum,
Credibile est Venetum numen habere decus.
Iustitiam si quaeris, habet; pietate meretur
A dominis mundi principibusque coli.
Nobilis excedit dominae fastigia Romae,
Adiciens titulis regna beata nouis.
Iam Rhodanum uincit, Gangem superabit et Indum;
Iam Scythicus Tanais sub sua iura fluet.
Credere quis posset tam magni cura senatus
Quod sumus, o nullo tempore notus amor.
Cura sumus quarum subter molimina rerum,
Nostra uident Veneti commoda cuncta patres.
Gaudeat o felix Spalatum Spalatinaque turba:
Caesaribus nostris maxima cura sumus.
Plurima quid dicam praetorum nomina, quanta
Felici auspicio missa fuere tibi!
Venisti nobis, celeberrime Dandule, post te
Bernardi fulsit gloria Hieronymi.
O bene prouisum, dignus successor ut illis
Missus adest, cuius transilit astra decus.
Cuius ubique fauor nitida crebescere fama
Cernitur, immensus conciliatur honos.
Felix, o nimium felix Aloysius, ecce
Iura tuis populis, urbs Spalatina, dabit.
Iam secura potes dormire sub auspice tali:
Nil tibi defuerit, reddito uota deis!
Diues eris rerum cunctarum, bella recedent
Impia, iucunda stat tibi pace frui.
Iurgia nulla forum, nullas disrumpere leges
Sentiet: aequa suum libra rependet onus.
Libera quaeque domus, nullis obnoxia furtis
Viuet. Adulter erit si quis, acerba luet.
Nulla erit incerti lasciua licentia uulgi:
Supprimet affectus poena tremenda malos.
Praemia laudatae fuerint si maxima uitae
In pretio, surgent nunc magis atque magis.
Ferrea cessistis, uenerunt aurea nobis
Saecula, multiplici laude canenda mihi.
Dum modo patricium decus, o ueneranda Capellae
Gloria, sufficit dicere Musa rudis.
Hanc tibi perpetuo Natalis munere donat;
Parua sit an grandis, seruiet usque tibi.
34. de infantulo a porco occiso
Paruulus in cunis - scelus o - dum luderet infans
Ederet et blaesos lingua tenella sonos,
Cum sue quem solo miseri clausere parentes,
De feritate ferae nil metuendo mali,
Corripuit rabidis puerilia dentibus ora,
Ex sue mansueto tam cito factus aper.
Hinc lacerum tenero diuulsit fronte cerebrum
Et capite exeso sic male pastus abit.
Hoc ubi persensit nostri pia cura Capelli,
Non tulit indignae crimina saeua necis,
Iussit et occisum rabido consumier igni,
Vt, fera sit quamquam, facta nefanda luat.
Conueniens quid sit tali sub praeside, ciues,
Discite, qui nocuas non iubet esse feras.
35. Francisco Raynerio amicae suae nomen declarat
Quae, Francisce, tuos puella uultus
Exarsit teneros, candide, scire cupis.
Addam pollicitis fidem libenter,
Ne rigidus uidear Caucaseusque nimis.
Non mortalis amor decente forma,
Virgo sed supero de Ioue nata fuit.
Haec dum florigeros odore campos
Perlustrat similis Persephonae et Triuiae,
Vidit te uiolas rosis legentem
Pulchrum, purpureo lilia mixta sinu.
Miratur faciem comis nitentem
Et teretes digitos marmoreasque manus.
Quis tum praecipuos Adonis artus
Praeferet, Idaliae sit procul ira deae!
Illi uisus eras fauore tali,
Endymion dignus quo tibi, Luna, tuus.
Te spectans oculis perambit usque
Virgineis, rabidas concipit illa faces.
Nomen scire uelis tui furoris
Et faciem, patria qua sit et ortus. Habe:
Caelestis patria, beata forma,
Euphrosyne nomen dicitur esse suum.
Haec tibi mala parat manu feraci
Aurea, conspicuo munera digna deo.
Felix ne nimium superbulum et
Tollas, Euphrosynae tam cito factus amor:
Florum depereunt cito colores
Et iuuenem subito curua senecta rapit.
36. de eiusdem discessu
Hei cita saecla uolant: iam tertia uertitur aestas,
Iam teritur spatiis ultima meta suis:
Tu patriam, generose, tuam, tu pectora fratrum
Visere, tu socios iam comitesque paras.
Ast ego quid faciam? Scribam cui carmina? Solus
Destituor, sordent hei mea fila lyrae!
Plectra iacent nobis foedata rubigine turpi,
Liuet et ingenii lucida cura mei.
Quid mihi cum studiis? Dulcissima cura legendi
Me fugit et mentem detrahit illa meam.
Amplius, ut fueram, scribam non carmina laetus,
Castalius tinget nec mea labra liquor.
Parcite montiuagae, Parnasia numina, nymphae:
Non dabimus uestris thura, cremanda focis.
Hi mihi, discedet quondam mea sola uoluptas,
Solus amor nostri carminis atque decus.
Discedent quondam turgentia carbasa uento,
Carbasa luminibus uda futura meis.
Me miserum! gelidi sentimus signa pauoris
Concrepuit gracilis seu lenis unda noti;
Fulserit aut nitidi tantum clementia caeli,
Protinus est curis cura grauata meis.
Seu nautam quisquis monstrauerit ... ille
Tristia uulneribus fert alimenta meis.
Seu mihi forte ratis fuerat conspecta, timemus,
Ne mihi praesentes auferat illa deos.
Ah, Neptune, tuo figam quae dona sacello;
Tyndaridae, uobis, quae tibi, Leucothoe?
Ni cito dulce meum Francisci nomen amici
Littoribus soluat stupea uincla meis.
Ni bona signa fugae celeri tam sidere fausto
Annuerint, rapidum ni mare radat iter.
Nunc mihi qui Triuiae studuit uim ferre Dianae,
Pleiades faueant Oleniumque pecus.
O utinam totis hiemarent astra diebus
Tristia, pro geminum Parrhasidumque face!
Ne mihi dilectus posset discedere Achates;
Patroclus, Pylades Hyrtacidaeque comes.
Tunc mihi fata darent felicia saecla beato,
Tunc ego perpetuo laetus amore forem.
Quid loquor infelix? Quid inania uerba, querellas
Fundimus? Hei steriles non facit ille sonos.
Per mare ueliuolas festinat tendere pennas
Ferreus et nostrum curat amare nihil!
Vade magis gratos forsan petiturus amicos,
Non puto sic fidos. Dulcis amice, uale!
37. Spalaeti discessum magnifici uiri Iacobi Raynerii, iusti praetoris sui, lugentis consolatio
Fama Salonaei nunquam reticenda palati,
Regia littorei deliciosa soli,
Dalmaticas inter celeberrima gloria sedes,
Spalaetum, priscae nobile gentis opus:
Cur ita caelestes furibunda uoce fatigas,
Sauciat heu superos cur tua lingua deos?
Quae noua causa mali? Vesanis pectora pugnis
Nuda quid incessas? Quid sine fine premis?
Ah gemis et tantos dic cur profundis in imbres?
Pallida quid facies, quid sibi maesta uelit?
Me miserum, laceras sparsos sine lege capillos,
Mollia sanguineis unguibus ora notas.
Sera nimis longae latitant monumenta Salonae,
Alta ruinosas contegit herba domos.
Aequor in immensum curuus designat arator:
Hic erat antiqui principis alta domus.
Hac super inducto crepitabat lympha meatu,
Conueniens oculis hic puto scena fuit.
Amphitheatralis fuit hic pulcherrima circi
Forma, cauernosis eruta fornicibus.
Obliterata diu lacrimis te spargere regna
Si iuuat et turpi flere subacta situ,
Longior emineat maioris copia luctus,
Protinus adueniat causa dolenda tibi.
Moenia semiruto prodibunt Martia uultu
Et Capitolini limina quassa Iouis.
Tum ueteris fractae surgent Pandionis arces,
Cecropis hospitium Palladiumque uetus.
Inde draconigenae monstrabunt uulnera Thebae,
Innumeras misera conditione fores.
Laomedontis opus Phrygii, lacrimabile regnum,
Exseret euersum Troia superba caput.
Num cinerem precor esse putas Carthaginis altae;
Nil habet ostendat quid superesse sui?
Sunt aliae centum deleti nominis urbes,
Quas erit insanus credito flere labor.
Oppida mille iacent uariis tumulata ruinis:
Omnia sunt aeuo comminuenda graui.
Longa dies tanti prohibet reminiscier aestus;
Imminuunt quod non saecula longa malum?
Contrahe lora precor, lacrimarum pelle dolores,
Omnia sint habitu candidiora tuo.
Cernimus, ut maestum paterno in funere natum,
Hic stetit Aspalatum, talia uerba gemens:
"Non mihi sollicito priscas deflere Salonas
Est animus tristis, non ego uana queror.
Regna uetusta fluant: grauius sub corde fouemus
Vulnus et est gemitus altera causa mei,
Altera cura; dolor non hic mea pectora uersat;
Parcimus excidiis funeribusque rogis.
Saeua iubes nostri retegam monumenta doloris,
Haec gemebunda mei signa doloris habe:
Ramnerius Veneta praetor modo missus ab urbe,
Sedibus e superis uenerat immo deus.
Traxerat hic secum comites, moderamina clari
Caesaris, Herculeum Romuleumque decus.
Erigones habitus formosae, sancta Catonis
Nomina, Cornelios, Paule, tuosque sales.
Hic Lycias secum sortes, Dodona uolucres
Quas alit, horrendae uexerat antra deae.
Traxerat hic secum caeci pia facta Metelli,
Pectora sacrifici religiosa Numae.
Hic Nasamoniacis docuit quae corniger aruis
Hammon Apollineo sanctus ab ore dabat.
Hunc fuerat comitata biceps prudentia Iani,
Regule, uelle tuum propositumque tenax.
Hunc si uidisset tenebroso in carcere quondam,
Credibile est uinctus Cimber in arma ferox
Diceret: "Heu Marium nequicquam nostra ferire
Dextra potens: uincor nobilitate uiri."
Omnia iura, decem tabulas, callebat Athenas,
Huic medio clausum pectore numen erat.
Si Samium perhibent, prisco si tempore constat
Egeriam sacro consuluisse Numae,
Quis Lacedaemonium dubitat didicisse Lycurgum
Te fora, te leges, diue Iacobe, tuas!
Qua fera corda trucis populi grauitate regebat,
Consilium uiduis qua pietate dabat!
Vt fuit oppressi felix tutela clientis,
Omnibus hic miseris quale leuamen erat.
Fur erat innocuus duce quo, nemus omne silebat;
Castior Hippolyto turpis adulter erat.
Hoc duce miluus erat tenuis gallina, molossus
Parua catella, ferox agna nouella lupus.
Clodius hic grauior semper grauiorque Milonum
Turba fuit, nocuis hac regione locus.
Mansueuere quidem feritatis pectora, nullo
Pressa metu, nulla lege uetante tamen.
Aurea saecla puto fuerant quo tempore, talis
Hic stetit; extabant horrea plena mihi.
Vndique uitifero faciebant munera Baccho
Agricolae, Cereri rustica liba dabant.
Tot Campanus ager nec habet Methymna racemos,
Prela tot Albanis non maduere iugis.
Gargara tot segetes, Libycis non area campis
Diues hiulca terit dum Canis ora rigent:
Musta sub autumno calcabat turbida rubro,
Quot meus agrestis farra tegebat humo.
Forte famem, nullam norant sua tempora pestem:
Ah peream si non hic puto numen erat!
Nil nisi Laetitiae restabat condere sacrae
Templa, Diocletio constituenda foro.
Gaudia tot fuerant quo cum, felicia quo cum
Vota, reor uotis fertiliora meis.
Quam cito laeta fluunt, subitas mutantur in horas,
Tempora praecipiti flant leuiora noto.
Heu heu Ramneriae discessit gloria prolis
Inclita, turbauit tot bona nostra modo.
Aurea saecla, fidem, probitatem, gaudia nobis
Abstulit exigua cimba cauata trabe.
Num tibi iusta mei patuerunt signa doloris?
Num queror in cassum? num leuis esse feror?
Gaudia num fundes uideam cum flere puellas
Cum puerisque senes, compita, saxa, solum?"
Haec ait, alloquio subiunxi pauca benigno
Tuncego: "Confiteor, iusta querella tua est
Confiteor, titulis fuit hic generosus auitis,
Vir erat ingenua quis probitate neget?
Viuit at et dulces uiuunt sua pignora, nati,
Praesidio Venetae saepe futura togae.
Viuit amor patriae, pietatis forma supernae,
Viuit natorum maximus ille pater.
Eximium laudis specimen, castissima coniunx,
Magnificae uiuit gloria rara domus.
Crescit honos passim, crescunt propaginis altae
Stemmata, iam generos, iam uidet ille nurus.
Iam tenet in gremio decus imperiale uerendum,
Monstrat auum simili iam ore suus nepos.
Inclita pennigeri uolitant uexilla leonis,
Vndique iam Venetum transilit astra decus.
Indica purpureus Titan qua regna colorat
Et nitidum rutilo fundit ab ore iubar;
Qua patris Oceani nympharum turba iugales
Solis anhelantes excipiendo leuat,
Torrida zona rubet Scythiae qua stagna niuosae
Sarmaticis plaustris exagitata rigent.
Cura sancta patrum felici brachia motu
Explicat et latius imperitata patet.
Hac cum Rhamnerium surgit decus, alta per aeuum
Fama uolat, uolitet sed sine fine precor."
38. Francisco Raynerio, patricio Venetiarum
Fama decusque domus patriae uenerabile sidus,
Vnica Pierii gloria, docte, chori:
Quid, Francisce, facis, librosne amplecteris ulnis?
An sedet in gremio mollis amica tuo?
Nectit adoratas circum tua tempora laurus
Delius, an Paphius myrtea serta puer?
Pallados arma magis tibi sunt in pectore doctae,
An celebras Guidiam corde tepente deam?
Haec simul illa tuo contenta est munere forsan:
Quid mirum? Vincis doctus utramque deam.
Vna dat ingenium uelox uiresque secundas,
Altera materiam suggerit ingenio.
Currere longa tuis dicendi copia debet,
Sic modulis longas condere Amazonidas.
Quid mihi? Nulla Venus, Veneris non filius ad me
Peruenit, iratae iurgia nulla deae.
Non coma, turgiduli, non candida pectora, ocelli
Aut rubor; expressus Xanthia nulla liquor.
Num promissa fides, num sunt haec carmina mille,
Carmina pollicitis facta minora tuis?
Non ita Quintilios celauit Caluus amores,
Dum memorat feruens, docte Catulle, tibi.
Saepe tuas solitus retinere Propertius aures,
Conticuit socius non tibi, Naso, tuus.
At poteris nostris uafer obiectare querellis;
Carmina non mittis: carmina nulla damus.
Et tibi Musa fauet; promisti carmina, debes
Pollicitis dubiam non adhibere fidem.
Me tenet Adriaci maris interclusior ora,
Vlla Venus quam non, rarus et hospes adit.
Gens habitat truculenta, ferox Coruatia muros
Inde premit, Scythicis horridiora locis.
Quid tibi uis scribam? Nulla est mihi Xanthia, nullus
Hic amor aut digno carmine causa patet.
Si qua tamen placuit, non stilo, carmine, nardo
Ad dominam rutilo, sed datum ire uia.
Id faciant fortes, Mauortia pectora Achillis,
Herculis, Antaei semiuirique bouis.
Femina non tanti dabitur mihi. Femina quodam
Vertit Apollinea moenia structa lyra.
Femina Martigenas mansuri nominis urbes
Cumque Palatinis traxit ad ima iugis.
Mollibus assuetus studiis tenuique Camena,
Dissidet armifera noster ab arte furor.
Ingenio tantum facili meo gaudeo si quod
Esse potest miseris, dulcis amice, locis.
Id quoque post abitus minuit mihi gratia tristes,
Maius opus tibi quos accelerare dedit.
Infueras mecum, domine carissime rerum,
Ingenium stimulis claruit egregiis.
Nunc iacet exesum ueluti rubigine ferrum,
Vt iacet atra, domus contumulata situ.
Tu tua celsus habes Capitolia celsa Tonantis:
Quis neget aetherios regna subire polos?
Qua Venetis praelustre nitet regionibus aurum,
Qua micat albus onyx Synnadicusue lapis.
Tu comitum, numero, felix ostroque superbus,
Nunc has, nunc illas aspicis orbis opes.
Quicquid ab auricomis eiectat Hiberia fossis,
Dalmaticis quicquid conuehiturue locis.
Quicquid Erythraeo fulget sub littore, quicquid
Sidonio tincti fulget in aere gregis.
Quicquid ab Assyricis diues Panchaia campis,
Comparat, in Libycis quicquid aratur agris:
Dat tibi terra potens, Venetae celeberrima gentis
Gloria, dat grauidae sarcina structa ratis.
Tu modo sidereos spectas, Francisce, ministros,
Nunc oculos retinet uncta palaestra tuos.
Hic tibi materiam nitidi formosa puella
Carminis, eximium dat in amore decus.
Hic Venus et Veneris facundas filius artes
Perdocet, egregiae munera militiae.
Cypriacas dilecta domos et moenia nati
Deseruit, Venetum quod petat hospitium.
Scribe age, materiam tibi dat longissima rerum
Copia, Phoebeam docta Thalia lyram.
39. Tabellas alloquitur, ut eundem Franciscum secure adeant
An quia magna times intrare palatia forsan
Et domino mixtis oscula ferre iocis,
Retrahis iccirco, fidissima littera, passus,
Fida ministerii munera ferre mei?
Num pudet? Ipsa rogo uanum depone timorem:
Est leuitas quod non cuique timere nocet.
Altiuolas igitur felicibus excute pennas
Ominibus, uento curre secunda tuo.
Ni mihi nota forent uirtutis praemia clarae
Illius, ingenium, sors, probitasque fides,
Non ego per dubios uario discrimine casus
Te traherem, nocuis haud mihi missa fores.
At quoniam facilis noster deus ille perennis,
Phoebe, tuus cultor conspicuumque decus,
Qui mea facundo carpsit praecordia uersu,
Cuius in extremo funere seruus ero,
Te manet, acceptam perstringet et aurea labris
Adiciens roseis basia multa dabit.
Tum leget et releget formoso saepius ore
Te meus aeterno tempore factus amor.
Tum niueis manibus nimium retinebere fausta,
Tum domini blando suscipiere sinu.
Quam fortuna tuum clarescet candida fatum!
Tunc eris accepto munere laeta nimis.
Sis precor at memori, placeat si, percipe mente,
Quae referas domino, pauca sed apta dato:
"Non tibi pauca meis possunt, Francisce, libellis
Reddere condignas carmina facta uices.
Nam tua tanta seges cumulati muneris explet
Ingenium nobis exiguumque latus.
Littoribus conchas, coaceruas gramina campis;
Obruimur meritis undique nempe tuis.
Qui modo pro uersu quaerebam mittere uersus
Proque sonis tenues, mollia uerba, sonos.
Nunc in amore tibi non tantum uerba licebit
Mittere, purpureis, ut fit, operta comis,
Vera sed ex animo uerum testantia amorem
Promere, dulciloquo mutua scripta sono.
Tanta suo nunquam concepit pectore Bacchus
Gaudia Gangeticis cum traheretur equis.
Tanta nec, Hectoreae caderent cum moenia Troiae,
Audiit Haemonium Graiugenumque decus.
Tanta Giganteus Phlegraea ualle triumphus
Nec meruit, superi parcite quaeso dei,
Quanta meas nunc oh penetrarunt nata medullas
Prospera, quod domino tantus amicus ero.
Per uada, per Libyes mecum, per curua Maleae
Littora, per Stygias est aditurus aquas.
Sauromatas, glaciale solum qui uisere pro me,
Nec timet extremis qua fluit Indus aquis.
Cui ueterum cedunt arctissima uincla uirorum,
Qui Phrygiam uincit Tyndareamque fidem.
Haemonius cui sum fidus, cui Theseus ipse,
Scipio, Patroclus Castoreusque comes.
Ah tua magna nimis, dulcissime, littera nobis
Pollicita est, meritis haud agitata meis.
Ast ego quid merui? Qualis mihi munera confert
Heu dominus? Quae sunt haec benefacta rogo?
Militis en princeps, dominus tu munera serui
Exigis at mores hoc meruere tui.
Hoc genus e celsa demissum postulat aula,
Hoc sibi perpetui nominis altus honos.
Non mea, quae nulla est, uirtus, non praemia grati
Muneris, accenso non in amore fides.
Attamen utcumque est, sic habetur epistula, quam tu
Misisti, extremo pectore fixa mihi.
Vt nec Erythraei pretiosum gurgitis aequor,
Fulua nec auriferi fluminis uada Tagi,
Non opibus Persae, felicia munera Croesi
Hanc mihi de nostris, eriperent manibus.
Hanc ego pectoribus perstringam uiuus, eandem
Mortuus obliquo substituam capite."
40. ad eundem Franciscum Raynerium
Seruet chrysocomos suos paratus
Croesus, purpureos Tyros amictus
Extollat, uiolae, colore tincta.
Reges Mygdonias eruant columnas
Celsas dum statuunt domos nepotum:
At nuper, gracilis poeta, uersus,
Quos tu dulcisonos mihi dedisti,
Non tantum proprio sinu tenebo,
Francisce, Aonidum decus sororum,
Discam sed, totiens benigne lectis,
Et tangam citharae canora fila,
Quo possim melius placere Phoebo,
Quem tu perpetuo fauore curas.
41. ad eundem
Dulcis amice, fauet nouenarum turba sororum,
Suggerit ingenium pulcher Apollo tibi.
Ipse manum facilem, digitos ad pectinis usus
Doctus habes, doctae consona fila lyrae.
Percute meque tuis, dulcissime, dulcibus exple
Carminibus, fieret copia nulla licet.
42. ad eundem, quod eius carmina cogant ipsum de amoribus scribere
Esse quid hoc narrem? Quid tam tua carmina nobis
Blanda cothurnatos eripiunt animos?
Xanthia cara tuos rapuit quae nuper ocellos,
Quid uenit ad nostras terque quaterque manus?
Quid tua nocturno recitantur murmure nobis
Scripta? Puellares quid cano luce modos?
An amor et ueneris placidissima cura morantes
Acrius exustis corripiunt facibus?
Sic erit asper equus: contunderit ora lupatis,
Non detrectantem frena minus cruciant.
Vomeris urget onus tenerorum colla iuuencum
Durius: haud sentit qui patienter arat.
Charolus Astraea deducens Alpe cohortes,
Mole canant alii qua uenit Ausoniam.
Agminibus quantis occureret Itala uirtus
Protinus, hi dictent qui sibi saeua uelint.
Turcus ut armigero bellum terraque marique
Suscitat in miseros milite christicolas,
Enumerent alii, Venetorum mille carinas,
Venit ab occiduis quantaque classis aquis.
Belliger, aduersus Turcas Vngaria quantis
Viribus exsurgit, Calliopea, refer:
Nos Venus et Veneris gratissima cura Cupido
Seuocat a duro carmine: blanda canam.
Quare ego sacra sequar sacrae uexilla Diones,
Deponam tumido bella cruenta sono.
Phoebe pater, ualeas, ualeant Heliconia diuum
Numina, Mars, ualeas uosque ualete, duces.
Iam mihi mens rigidae surgit recitare puellae
Lumina, luminibus insidiosa meis;
Proelia ficta, iocos, commixto melle uenena,
Oscula, liuidulas, lactea colla, notas.
Iam mihi nocturnae ueniunt ad carmina rixae,
Murmur et in tunicis poma reclusa suis.
Iam mihi Phaedra uenit, formosa Semiramis et quae
In rigidos fertur mollius isse uiros.
Quid mihi cum uestro, Cocytia turba, cerastae?
Ite procul tristes: dulcis Amor, uenias.
43. Britio Albinouano
Cur mea Musa silet, iuuenum doctissime Briti,
Versibus excultis, Albinouane, petis.
Ipse licet taceam, poteris cognoscere quare
Elinguis facta est Musa repente mihi.
Accipe pauca tamen, tua me ne gratia forsan
Obliti culpet carminis esse reum.
Otia carmen amat. Fuerant haec otia nobis,
Currebam quando liberiore rota.
Solus eram, soli fuerant satis omnia quaeque;
Nil nisi uas simplex panis et unda foret.
Nunc alia est ratio, Briti carissime: plures
Circumeunt curae distrahimurque magis.
Hinc ancilla petit, famulus uult inde, subintrant
Nuctricum expensae continuusque labor.
Vxor, ab Eois quicquid rate transuehit oris
Mercator, uellet ponere in articulis.
Viderit haec uestem, si qua est hyacinthina, dicit:
"Dos emat hanc saltem, non inhonesta mihi!"
Stat inaratus ager tenuis uindemia supra est,
Hoc opus est, poscit iam sibi uterque puer.
Maeonidem si quis perfecerit hisque Maronem,
Vergilius mutus, mutus Homerus erit.
44. ad Nicolaum Albertum pro Christophoro Papale, sororio suo, ENDECASYLABON hendecasyllabon
Tu quae Christophorum uocas peritum
Iuris, dulcisonis Camena plectris,
Paeligno modulantior poeta,
Illi multiplices ferens corolas corollas:
Non quae sunt recinis sed in fauorem
Fortassis loqueris cliens patroni.
Non est Vergilius, Catulianis Catullianis
Non dignus numeris, Apollo non est.

Previous page

Next page


Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.