Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina].
67. ad
68. epitaphium Hieronymi Srichiae
Re tamen innumeris ditior atque bonis. Pulcher erat, pulchra gaudebat coniuge, felix; Vestibus, argento, nobilitate potens. Candida lanificae uersant sibi lustra puellae, Bis quatuor uitae cum statuere modum. Proh scelus! inuidit Quae subito laetas turbat acerba uices! Prospera quisquis habes igitur confidere noli: Tempora saepe solent deteriora sequi.
69. epitaphium eiusdem
Fortunae titulum Suspirans lege, nobilis uiator: Spes, flos, delitiae, decusque fulgor; Dilectus domina potentiore, Hoc sum conditus quo uides sepulchro. Omnes ad numeros benignioris Vitae defuit nil mihi, fatebor, Praeterquam tetrici libido fati Diuulsum thalamo pudiciore Seiunxit, scelus oh! nimis maligna. Non morte opprimerer tenebricosa, Si mecum, Fida coniuge nil magis beatum est.
70. epitaphium Marci Maruli
Irrita res fatum est: non sunt obnoxia fato Corpora, si semper uiuere posse datur. Marulus aeternum diffusus nomen in aeuum, Viuere post cineres incipit ecce magis. Viue igitur quicumque sapis uirtute magistra, Funereo cupias si superesse rogo.
71. epitaphium eiusdem
Quis iacet hic? Marcus. Quis Marcus? Marulus ille, Cuius honos terras, spiritus astra tenet. Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? Orbem Vindicat eloquio, religione polum. Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus; Hic placuit: tanto uir fuit ingenio. Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto, Si cupis et mundo gratus et esse deo.
72. de catello a molossis dilacerato
Dum sequitur dominum gratissima cura catellus Luderet et morsu liberiore miser, Incidit in rabidos - heu dispar pugna! - molossos, A quibus instanter dilaniatus obit. Dentibus his pereunt apri taurique leones, Inter quos uiuet mors tua, blande canis. Credere quis posset catulos quoque quaerere famam Post obitum: studuit sic potuisse mori.
73. epitaphium Armatus fouea praecipitanter obit; Dicitur ante alios oppetiisse libens:
Božićević Natalis, Frano (1469-1562) [1497], Francisci Natalis Carmina, versio electronica (), 3135 versus, verborum 19055, Ed. Miroslav Marcovich [genre: poesis - carmen; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [natalisfcarmina]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.