Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bunić, Jakov; Caluus, Hieronymus; Gučetić, Ivan; Hieronymus; And.; Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502], Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica (), 360 versus, 4279 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [word count] [aavvcarminavgc].
Previous section

Next section

Ad reuerendissium D. D. Augustinum Triuulcium sancti / Hadriani Diaconum Cardinalem bene augurat a die / quo se ad santissimum Dominum cum opere hoc / et munere praesentauit. / Iacobus Bonus Rhacusaeus.
Lux Augusta mihi uenit, mihi candida fulsit
Illa secunda dies octobres ante Calendas,
Qua celebris festo nitet ut deus ore Michael
Augustinus enim fuit augustissimus augur
Eius, et ipse mihi diuinitus extitit auctor.
Nam me diua pii sub principis ora uocatum,
Sanctorumque pedum post ocula uidit ouantem,
Lucraque Pontifici geminata talenta ferentem.
Qualis ubi ingentem proceri a stipitis umbram
Vitis onusta micat praedulcibus alta racemis,
Talis eram paruus magna sed in arbore ramus.
O utinam sic me ducat super aethera summu,
Sic quoque me sistat super atra Triuulcius heros.
Interea dum me sublimi a uertice princeps
Regum animaduertit, mea munera dictaque celsa
Mente recognoscit, recte hinc ait, omnia quadrant
Os et opus, sic fruge bona bona noscitur arbos.
Et quia tu uirtute graui censore probari
Hoc opus exposcis, docta quoque Pallade fulto,
Qualis es, at tua maior adest in carmina censor
Aegydius (nostri decus immortale Senatus)
Tertius Augusto uenit Augustinus Olympo,
Ille tibi, huic nostro diuinitus additus alter,
Fas sit eo hinc omnes censeri iudice Musas.
O mea quale mihi perfudi uiscera nectar,
Audito Aegydii sic nomine regis ab ore.
Hoc meus est pastor, mea tibia laeta magistro.
Nam quis eo heroa uirtutum luce nitescat
Cultor? aut cui rerum prudentia maior?
Quis tanto Christi manauit flumine praeco?
Venturo, aut nostro melius quis consulat aeuo?
CCXCV
Previous section

Next section


Bunić, Jakov; Caluus, Hieronymus; Gučetić, Ivan; Hieronymus; And.; Severitan, Ivan Polikarp (1469-1534; c. 1526; 1451-1502; c. 1526; 1472 - c. 1526) [1502], Carmina minora ex libro De vita et gestis Christi, versio electronica (), 360 versus, 4279 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma; poesis - sapphicum; prosa - epistula] [word count] [aavvcarminavgc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.